Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 441 Locumtenens reuideat, cum Dominis Prelatis Episcopo Agri­ense et Episcopo Wesprimiense, ac Baronibus Domino Ladis­lao Banffy, Domino Locumtenente Palatinali, Domino Mi­cbaele de Reua et Domino Joanne Cboron. Qui si legitime impediti fuerint, Dominus Locumtenens, communicato consi­lio cum Dominis Consiliariis Maiestatis Caesaree sibi adhe­rentibus, eligat aliquem idoneum, iuxta articulos Diete anni 1567. In Sclauonia vero iudicia publica bis in anno, in Ciuitate Zagrabiense Montis Grecensis celebrentur, boc est primo pro festo Epipbanie Domini, et secundo pro festo Beati Jacobi Apostoli, et singuli iudiciorum termini durent singulis diebus quadraginta, exceptis festis, quibus intersit Dominus Episco­pus Quinqueecclesiensis. Transmissiones autem ex Sclauonia deducte, per Dominum Judicem Curie bic Posonii sub iudi­ciis, more consueto, cum prefatis Dominis Prelatis et Baroni­bus reuideantur. Deinde Status et Ordines Regni unanimiter supplicant Maiestati sue Cesaree et Regie, dignetur serium interdictum promulgare, ne moneta Polonica, que valde vilis est, in regno recipiatur, idque sub pena in prioribus constitutionibus san­cita. Nam moneta Ungarica, simulque aurei et talleri in par­tibus potissimum superioribus ita rari sunt, ut nonnisi Polonici grossi passim in usu sint. Quod sie fiet, si Maiestas sua Cesa­rea probibebit, ne moneta alba, aut aurei et talleri in Camera Cremniciense pro grossis Polonicis permutentur. Decimas pertinentiarum Castri Balogb, ex Maiestatis sue Cesaree et Regie permissione, Thomas Zechy, ad commo­diorem eius loci conseruationem, hoc anno conduxit; sed ut commodius illa arx finitima defendatur, regnicole supplicant, ut eas deineeps quoque conducere possit, quia alioqui, propter metum Turcarum, nulla isthic agricultura exerceri potest. Unanimiter etiam supplicant Status et Ordines Regni pro Capitularibus Agriensibus, ut illis liber in templum, quod in arce est, ingressus pateat, ubi ipsi in Sacrario litteras et priuilegia regnicolarum conseruant, Deinde, utliberam habeant potestatem elocandarum, vel in specie pereipiendarum deci­marum et quartarum suarum. Kam hac quoque in part§

Next

/
Thumbnails
Contents