Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
436 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. humiliter optant. Alia etiam ex parte vetusta Regni libertás eo pacto collapsa est, quod cum tempore diuorum Ungarie Reguin predecessorum Maiestatis sue felicis memorie, litere omnes, quibuscumque de rebus ex Cancellaria Ungarica ernannte, suam habebant firmitatem, nunc in eum contemptum sunt redacte, ut nullus illis per Prefectos et Capitaneos locus detur, sed Regnicole modo ad literas Camere Aulice et Austriace, modo ad Consilium Bellicum, modo ad diuersas alias expediciones reiici soleant, quarum finem non sine grauibus expensis, sero tandem et saepe absque ullo fructu consequuntur, eo quod illic iura et libertates Regni non intelliguntur. Huc addi possent plurima alia et propemodum infmita, que breuitatis causa nunc omittuntur. Quemadmodum igitur Reuerenclissimus Dominus Arcliiepiscopus Strigoniensis Regni Primas, dum Maiestatibus suis obuiam itum est, nomine publico, disertis verbis suppliciter postulauit, ita nunc omnes Status et Ordines Regni humiliter supplicant, dignentur sue Maiestates ipsos buius eorum voti benigne compotes reddere, et extraneis prefectis sublatis, Ungaros pristine ipsorum libertati restituere, et illis arces et prefecturas locorum finitimorum dare, antiquatisque aliis peregrínorum expeditionibus ex Cancellaria Ungarica emanatis, suum vigorem reddere. In eos autem, qui libertates publicas, contra Maiestatum suarum expressum iura.mentum, euertere conantur, iure Regni seuere animaduertat. Quod ut facilius effici possit, Serenissimus Rex Rhudolphus continuam in Ungaria faciat residentiam, sicuti nouissimis etiam Comiciis per Status et Ordines Regni postulatum fűit, et Aulicos Ungaros babeat, Consiliis IJngarorum utatur, et que ad res Ungaricas pertinebunt, nonnisi per Ungaros, qui sua melius quam peregrini norunt, administret; Ecclesias Dei, Prelatos, Barones, Nobiles ceterosque Status et Ordines Regni, tam in decimis quam in omnibus libertatum suarum prerogativis, firmiter tueatur et conseruet. Que ut Maiestas sua Cesarea benignissime admittat, et ad optatum effectum omnia deducat. dicti Status et Ordines Regni Ungarie, et partium ei subiectarum toto pectore instantissime et bumillime postulant. Porro quamquam regnicole ipsi, si integro regno, tran-