Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 437 quillaque et optima pace florerent,nouo ipsorum Regi, nunc recenter corona sacrosancta insignito, conueniens donarium hu­militer offerre, et administrare promptissimi essent, tamen id quod in hoc rerum suarum miserrimo et turbulentissimo statu fieri potest, Maiestati sue Regie propensis animis offerunt; nimi­rum pro singulis portis, iuxta proximam dicationem connume­rari consuetis, singulum unum fíorenum Ungaricum, in duobus terminis exigendum, quorum alter erit festum Purificationis Beate Marie Virginis, alter vero prima dies Augusti, anni iam­iam instantis. Supplicant autem Maiestati sue Regie humiliter, dignetur hoc ipsorum munus honorárium, pro rerum et tempo­rum conditione, clementi animo suscipere, et aequi bonique consulere, cum plura et maiora offerendi non voluntas sed facul­tas ipsis erepta sit. Cum autem quedam negocia regnicolis occur­rant, non parui ponderis, que in nouissimo ipsorum Conuentu, certas ob causas dilata, et in liuius fauste Coronationis tempus reiecta fuerunt, omittere nequeunt, quin de illis Maiestati Cesaree et Regie quam humillime supplicent. Que quidem dignetur illa omnia clementer perpendere, et simul admittere. Imprimis de arendatione decimarum Regnicole statuunt, ut si decimas quaspiam Prelati arendare voluerint, eas Maie­stas sua Cesarea in locis ad sua confinia prorsus et penitus propinquis arendare possit. In locis tamen a conüniis remotio­ribus, nemo Capitaneorum, Camerariorum, aut officialium, vel pro sua Maiestate, vel proprii lucri, aut commodi causa, deci­mas contra dominos terrestres arendare ausit. Decime autem omnes que bactenus in specie sunt collecte, etiam in posterum eodem modo colligantur; idque fiat iuxta ordinem et modum in articulis anni 1548 conscriptum. Et, si qui Capitaneorum, Camerariorum, officialium secus facerent, officio priuentur. Maiestas etiam sua Cesarea articulos anni 1569., super deci­mis editos, et bactenus per Capitaneos non obseruatos, ubique mandet obseruari. Nobiles autem, qui per Turcas sedibus pulsi, in confiniis habitant, decimas bonorum suorum possint arendare. Et quia in negotio decimarum grauissime et iniquissime fiunt exactiones, ita ut pro singulo manipulo frugum singuli duo nummi exigantur, et vinum penne, uti appellant, supra

Next

/
Thumbnails
Contents