Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 435 niter sese obstrinxit, humiliter supplicent. Que quidem liber­tates multis diuersisque módis iam diu, nou sine grauissimo Regnicolarum dolore, labefactari et opprimi ceperunt, idque potissimum a peregrinis hominibus. Verum enim vero cum prima ac precipua tocius Regni libertás in ea imprimis parte ledatur, Maiestatibus suis utrisque Status et Ordines Regni bumilime supplicant, ut iam tandem, ad frequentissimas ipso-, rum postulationes, extraneos et peregrinos officiales e medio ipsorum tollat et auferat, qui nonnunquam adeo crudeles, adeoque elati et immites sunt, ut sustineri nequeant, et iam aliqui eo insolentie euaserunt, ut se et legibus et libertatibus publicis maiores esse, et illas mortuo Rege Mathia simul interiisse, magno cum Regnicolarum dolore, iactitent. Illud etiam Maiestates sue clementissime in animum reuocent, in aliis quoque Regnis et prouinciis nonnisi indigenas praefecturis et magistratibus prefici consueuisse; neque exteros unquam fore passuros, ut illis in ipsorum regione Ungari quipiam im­peritent. Et quamquam tam intestinis quam Turcicis bellis maior et potior militie Ungarice pars concidit; tamen, sic volente diuina dementia, rursus indies praeclara iuuentus suc­crescit, sicuti Maiestas sua Cesarea, sub hac Serenissimi Regis Coronatione, yidere potuit, in qua et Magnatum et Nobilium spectate indolis soboles conspicitur. Cui nisi Maie­etates sue de aliquibus prefecturis, aut alia aliqua exercende adolescentie commoditate prospexerint, et semper illas exteris gubernandas tradiderint, futurum omnino erit, ut abiecta omni animi bilaritate, misera, languida et tam Reipublice, quam Maiestatibus suis inutilis efficiatur. Cui rei Maiestas sua Ce­sarea et Regia, pro sua eximia prudentia, ita occurrat, ut cum opus fuerit, nostrates quoque liabeat in promptu tales, qui a Maiestatibus suis educati et edocti, tam domi quam foris, sciant Maiestatibus suis et patrie bene inseruire. Neque hoc loco Status et Ordines Regni intelligere volunt, extraneos milites prorsus exautorari, quum propter adductas a Maiestate sua Cesarea in nouissimo Conuentu rationes, id minimé sit expetendum, et alioquin inter illos plures yiri boni, industrii et militares reperiantur; sed ipsam supremam iurisdictionem et gubernacula penes indigenas Regni IJngaros permanere 28*

Next

/
Thumbnails
Contents