Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

434 A POZSONT TI OTCSZÁGGYÜLÍS. rum tum Nobilium, tam in generalibus quam specialibus expc­ditionibus insurrectione, ac denique Regnicolarum decreti de Arrianis et Trinitariis ad Sacramentarios extensione, ac eius­dem extensionis limitatione: Caesarea Regiaque Maiestas iis quae in replicatione sua tum temporis facta continentur, cle­menter inhaeret, ac a fidelibus suis Statibus et Ordinibus responsum, Maiestatis suae resolutioni ac postulatis consenta­neum expectat. (Egykorú irat a bécsi császári kamara levéltárában.) y. 1572. Október 5. A pozsonyi országgyűlés felirata. Non possunt verbis exprimere Domini Praelati, Barones, Nobiles, ceterique Status et Ordines Regni Ungarie summám ipsorum letitiam, quam ex felici et augusto Sacratissime Cesa­ree ac Regie Maiestatis, Domini sui clementissimi, in medium ipsorum aduentu conceperunt. Qui ipsis eo gratior et optabi­lior accedit, quod Serenissimum quoque Principem Rhudol­phum, Arcbiducem Austrie, etc. filium Maiestatis sue Cesaree natu maiorem, quem ipsi nouissimis Comiciis, unanimi omnium consensu, in Regem Ungarie elegerant, sanum et incolumem una aduenisse conspiciunt. Quibus etiam pro vetere sua erga ipsorum Reges propensione et fide, eo cum equitatu quo ampliori et instructiori in hoc afflictissimo rerum statu potu­erunt, certatim et alacriter occurrerunt. Et cum Serenissimus ipse Princeps Rhudolphus, secundum vetustas Ungarie leges et instituta, sacram Regni Coronam, ante paucos liosce dies susceperit (quod felix faustumque sit) et omnis ea" celebritas, iuuante Deo, congruis módis ex animi sententia peracta sit, Status et Ordines Regni opere precium futurum esse existi­marunt, ut in hoc suscepti regiminis inicio, tam Maiestati sue Cesaree, quam nouo Regi, pro conseruandis et defendendis antiquis Regni legibus et libertatibus, ac maiorum suorum nstitutis, ad que obseruanda utraque ipsorum Maiestas solem-

Next

/
Thumbnails
Contents