Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 405 (V.) Nouam etiam portarum connumerationem, tam in Hungaria quam Sclauonia, Status et Ordines Regni admitten­dam unanimiter censent, iuxta priores articulos anni Miilesimi, Quingentesimi, Sexagesimi Noni. (VI.) Verum quod ad Tertiarios, Quartarios, Sextarios, ac Inquilinos, Carbonarios, Molitores, Rutlienos et Walachos, item electionem Dicatorum, et alias Dicationis appendices, per Maiestatem suam propositas attinet; supplicarunt quidem Maie­stati suae Caesareae Status et Ordines Regni, diguaretur beni­gne in illis omnibus priores constitutiones Anno M.D.LXIX. aeditas, nunc quoque ratas habere; sed Maiestas sua Caesarea ista ad alios tractatus, commodiori tempore suscipiendos reiecit. (VII.) Quae vero alia in hac Diéta, vel per Maiestatem suam Caesaream proposita, vel per Status et Ordines Regni nouiter producta fuerunt, postquam praesens conuentus, prae­ter opinionem, in tam longum diuturnumque tempus extractus í'uit, ut Regnicolae ipsi grauibus quotidie sumptibus erogatis, plane exbausti sint, si vero de singulis factae replicationis Articulis adbuc ita, ut res ipsa et necessitas postulat, loquen­dum, tractandum et concludendum foret, huic rei adminus vix integrum Mensem satis futurum videant; tempus insuper futurae coronationis non multo post affuturum sit; ideo unani­miter et summa cum humilitate supplicant Maiestati suae Caesareae, dignetur ea quae de his rebus hinc inde propositis iam antea in Diéta anni M.D.LXIX. sancita sunt, in eodem quo bactenus fuerunt statu, clementer relinquere, et tam ista quam reliqua in illud laetum et exoptatum Coronationis tem­pus clementer prorogare et differre. (VIII.) Porro Comitatus Ultradanubiani, qui videlicet Decimas suas ad Episcopatum Jauriensem dare soliti sunt, adhuc supplicant Maiestati suae Caesareae, ut ipsis de idoneo Praelato dementer prouidere, et hoc loco benignarum oblati­onum suarum memor esse quamprimum dignetur. (IX.) Deinde, quoniam Maiestas sua Caesarea dominum Emericum Czobor ad officium Locumtenentiae Palatinalis iudieiis, benigne promouendum et eligendum statuit, isque solitum iuramentum, coram Serenissimis Principibus, et Sta­tibus ac Ordinibus Regni publice praestiterit, iidem Status et

Next

/
Thumbnails
Contents