Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS Ordines, unanimi voto humiles agunt suae Maiestati gratias, quod ad eorum petitionem dignata sit ad lioc officium nomi­nare et constituere idoneam persouam. (X.) Postremo, cum Maiestas sua Caesarea Statibus et Ordinibus Regni benigne commendauerit dominos Joannem Rueber de Pixendorff et Ladislaum Poppet de Lobkouuicz, ut eosdem in numerum ipsorum recipere, et in veros ac indu­bitatos Regnicolas creare vellent; Domini Praelati, Barones, Nobiles, caeterique Status et Ordines Regni, in animum reuo­catis fidelibus seruiciis, quae ipse dominus Joannes Rueber plurimis in locis strenue et militariter Sacrae Regni Hungá­riáé Corouae praestitit, tum vero etiam illis gratuitis meritis, quibus familia dicti domiui Poppel ab autiquo diuis Huuga­riae Regibus sese commendatam reddidit, Eosdem, accepto prius suo ac haeredum suorum nomine solito iuramento, in veros Hungaros solenniter creant et pronunciant. Nos itaque, praemissa supplicatione fidelium subditorum nostrorum, Dominorum Praelatorum, Baronum, Magnatum, ac Nobilium, aliorumque Ordinum et Statuum huius Regni Nostri Hungáriáé, et partium ei subiectarum, clementer admissa, prae­dictos uniuersos et singulos Articulos, modo praemisso Nobis praesentatos, praesentibus literis nostris de verbo ad verbum inseri fecimus, et inscribi, eosdemque ac omnia et singula in eis contenta, ratos, gratos et accejota habentes, eisdem nostrum Regium consensum, beneuolum pariter et assensum praebui­mus, illosque et quaeuis in eis contenta, authoritate nostra Regia, acceptauimus, approbauimus, ratificauimus et confirma­uimus. Oíferentes Nos clementer, quod praemissa omnia in om­nibus punctis, clausulis et articulis, tam Nos ipsi inuiolabiliter obseruabimus, quam per alios omnes fideles subditos, cuiuscun­que status et conditionis existant, obseruari faciemus. Imo acceptamus, approbamus, ratificamus et coníirmamus, Harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in ciuitate nostra Yienna Austriae. Vigesima septima die Mensis Április, Anno Domini Millesimo.Quingentesimo, Septuagesimo secundo. Joannes Listhius, Episcopus Yesprimiensis. A törvénykönyvnek egykorú, nyomtatott példánya, a cancellár aláírá­sával, a bécsi udvari kamara levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents