Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

410 A l'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS eueiitu, usque ad extremiim spiritum, íidelem et obsequiosam promptitudinem, simulque liumiliter supplicantes, velit Maie­stas sua Caesarea eorum omnium meminisse, quae per Regnico­las antea obnixe petita fuerunt, nimirum ut ipse Serenissimus Princeps Rudolphus in Hungaria residere,et, adhibitis sibi Hun­garis, Regni negotia tractare et cognoscere iam nunc assuescat. (III.) Quod vero Maiestas sua Caesarea, pro Regni buius sui commodo, maximopere opportunum esse existimat, ut baec res, quanto citius fieri potest, ad optatum effectum deduci, et Coronationis ipsius solennitas peragi queat; idip­sum omnino fideles quoque Maiestatis suae Caesareae Status et Ordines Regni promptissime sentiunt. Et propterea unanimi voto statuunt, aliam peculiarem Dietam per Maiestatem suam Caesaream primo quoque tempore, quod Maiestas Caesarea maximé idoneum et opportunum fore censuerit, promulgandam esse, in qua Coronationis buius celebritas debito modo incho­ari, et Deo iuuante perfici possit. (IV.) De subsidio, quod Maiestas sua Caesarea in duos annos, praesentem videlicet et futurum, postulat: Status et ordines Regni non ignorant omnes rationes per Maiestatem suam Caesaream adductas, maximé validas et necessarias esse; ob extremam tamen miserae plebis inopiam, non possunt Maiestati suae Caesareae tanturn subsidii, quantum urgentis­simae necessitates exigunt, offerre; niliilominus in bac afflic­tissima rerum conditione pollicentur Maiestati suae Caesareae in bos duos annos, quatuor florenos, inclusiue cum lucro Ca­merae. Ita nimirum, quod boc preesenti anno a singulis portis soluantur singuli floreni duo, quorum alter prima die futuri Mensis Augusti, alter vero ad festum beati Nicolai Episcopi proxime venturum exigatur. Ad sequentem vero annum M.D.LXXIIL similiter offerunt duos florenos, incluso etiam lucro Camerae, in duobus similiter terminis exigendos, quorum alter erit festum sancti Georgii, alter vero festum sancti Michae­lis, tunc proxime venturum. Illud declarantes, quod iuxta priores constitutiones de colonis Turcis subiectis, media tantum Dicae pars exigatur. Supplicant autem, dignetur Maiestas sua Cae­sarea, causas ob declaratas, hoc calamitoso miserae plebis statu, hisce quatuor florenis benigne contenta esse.

Next

/
Thumbnails
Contents