Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

396 A l'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS X. 1572. Ápril 10. Miksa király válaszirata a 'pozsonyi országgyűlés második feliratára. Sacra Romanorum caesarea ac Hungáriáé et Bohemiae regia Majestas, dominus noster clementissi'mus, fidelium hujus sui incliti Huugariae regni statuum et ordinum responsum secundum clementer intellexit. Et licet omittere nequeat, quin ulteriorem suam resolutionem scripto quoque compraehendat, constituit tamen id quam brevissime facere, et ita se decla­rare, ut Majestati suae, ipsis incliti istius regni statibus et ordinibus, quoad ejus fieri possit satisfaciendi benignam volun­tatem non defuisse sentiant. Et primo quidem pergratum fűit Majestati suae caesa­reae et regiae, quod fideles status et ordines admiserunt cau­sas, quo minus sua Majestas, uti decreverat et sinnmoperc optavit, in medium ipsorum ad eum usque diem venire, suaque praesentia illis in omnibus ipsorum rebus adesse subvenireque potuerit, certo enim ipsis persuadere possint, quod si per vale­tudinem licuisset, suam Majestatem nullo plane modo eman­suram fuisse. Quod cum ita se habeat, Majestas sua etiam nunc benevolcnter petit, ut fideles status et ordines ejus cae­saream et regiam Majestatem in eo etiam, quod necdum ad ipsos veniat, excusatam babere velint, utpote quae id quod nunc- forsitan neglectum est, postbac assiduitate quadani recompensatura sit. Quocl deinde ad coronationem natu maximi suae Maje­statis filii, serenissimi nimirum principis ac domini Rudolphi Arcbiducis Austriae, et ad peculiarem dietam ejus rei perfi­ciendae causa promulgandam, attinet, caesarea regiaque Maje­stas, quae in hoc fidelium regnicolarum erga se ac eundem serenissimum filium suum praeclaram voluntatem et affectionem alias satis superque agnoscit, id tamen, quocl ipsi fideles regni status et ordines, illi in omui rerum et fortunae eventu usque

Next

/
Thumbnails
Contents