Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

L572. FKB7ÍUÁU- ÉS MAROZITISBAX. 397 ad extrcmum vitae spirítum fideleraet obsequiosam promptitu­dinem offerunt pollicenturque: Majestas sua caesarea et regia inprimis benigno et admodum grato animo suscipit. et uon so­lum sua se benignitate et dementia recognoscituram, sed etiam eundem serenissimum filium suum, ut idem faciat admoni­turam recipit atque promittit. Ubi vero fideles status et ordines regni celebrandae illi dietae peragendisque coronationis caeremoniis, mensem Au­gustum non satis commodum fore, sed terminum paulo lon­giorem constituendum esse existimant: eo loco considerandum est ipsis quod sua caesarea et regia Majestas et in aliis suis regnis atque provinciis negotia administranda perficiendaque babeat, quae praesertim in ipsorum commodum et utilitatem cedunt, quibus sane impedimentum valde periculosum et ob id praecavendum etiam allatura esset nimis longa actus istius coronationis et peculiaris illius dietae dilatio; proinde videtur suae caesareae et regiae Majestati, si forte mensis Augustus praematurus sit, initium tarnen Septembris ad banc rem fore commodissimum, sie enim et ipsi fideles status et ordines regni pro majori parte, post absolutum actum illum,colligendis vinis et reliquis fructibus autumnalibus tanto commodius vacare possent. Cum etiam ipsimet fideles regni status et ordines deprae­kendant rationes quibus sua caesarea et regia Majestas per­mota est, ut in bunc et alterum insequentem annum primo sex, postea vero quinque florenorum subsidia peteret, maxime vali­das et necessarias esse, ecquidem Majestas sua sibi clementer persuadebat, fore ut offerendis iis status et ordines nullam injecturi essent difficultatem; quoniam vero inopiam plebis et plures alias incommoditates expectione magis exageratas adduxerunt, Majestas sua caesarea, quae si modo is esset rerum status, ut fieri posset, miseram illam plebem ab omni exaetione sublevaret potius, quam quod ipsos onerare conten­dat, oblatos in bunc septuagesimum secundum et septuagesi­mum tertium insequentem annum singulos binos florenos cle­menter aeeeptavit. Et licet fideles status et ordines regni subsidiis istis exigendis terminos paulo longiores constituerunt, quam qui a

Next

/
Thumbnails
Contents