Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 72. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAN. 391 Majestatis suae, nonnisi ob arduas, et summae necessitatis, easque quas sua Majestas fusius recensuit, causas, liucusque fuisse dilatum. Precantes insuper Deum optimum maximum, ut confirmata plenius suae Majestatis valetudine, vei saltem ad ultimos hujus couventus dies, suam Majestatem Caesaream ipsis adducat sanam atque incolumem. Deinde perceptis iis, quae sacratissima Majestas Caesa­rea et Regia, dominus eorum elementissimus, ad ipsorum re­sponsum benigne replicauit, maximas imprimis et immortales gratias Majestati suae Caesareae agunt et babent, quod ex ingenti et plane paterna benignitate sua, quam cum alias Semper, plurimis argumentis, tum potissimum boc tempore erga ipsos declarare dignata est, humilem et studiosam ipso­rum postulationem, in qua charissimum iilium Majestatis Cae­sareae, natu maximum, serenissimum videlicet principem, et dominum, dominum Rudolpbum arcbiducem Austriae, in suc­cessorem Majestatis suae, Regem videlicet Hungáriáé decla­randum petebant, tam pie et prompte, tam quam clementer admiserit. In quo vel uno Status et Ordines regni, cum summa animorum alacritate agnoscunt, Majestatem suam Caesaream, non modo praesenti, sed etiam futurae ipsorum permansioni et saluti quam optime consuluisse. Offerentes propterea tam Majestati suae Caesareae, quam ipsi serenissimo jam declarato ipsorum Regi, in omni rerum et fortunae euentum, usque ad extremum spiritum, fidelem et obsequiosam promptitudinem ; simulque humiliter supplicantes, velit Majestas sua Caesarea eorum omnium clementer meminisse, quae per Regnicolas ipsos in priori eorum responso, boc in loco proposita fuerunt; nimi­rum, ut ipse serenissimus princeps Rudolpbus in Hungaria residere, et adliibitis sibi Hungaris, regni negotia tractare et cognoscere jam nunc assuescat, ob eas rationes, quae ibidem fusius sunt declaratae. Quod vero Majestas sua Caesarea pro regni bujus sui commodo maximopere opportunum esse existimat, ut haec res, quantocicius fieri potest, ad optatum effectum deduci, et coro­nationis ipsius solennitas peragi queat: idipsum omnino fide­les quoque Majestatis suae Caesareae Status et Ordines promptissime sentiunt, in animo revolventes incertum et

Next

/
Thumbnails
Contents