Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS momentaneum vitae human ae statum. Et licet de termino hujusmodi dietae celebrandae, et peragendarum coronationis ipsius ceremoniarum statuendo, Regnicolae ipsi, utpote fideles et ohsequentes Maiestatis suae subditi, sese reji­ciunt ad dementem Maiestatis suae deliberationem, cui ob­temperaturos se pollicentur ; non possunt tamen prae­termittere, quin paucis Majestati suae Caesareae humiliter proponant, mensem Augustum, ad quem Majestas sua Caesa­rea alium Conuentum promulgandum, et simul ea quae ad coronationem spectant, rite perficienda clementer censet, ipsis non ita commodum futurum videri. Cum enim omnia ista hic Posonii peragenda sint, et plurimi ex ipsis Statibus et Ordini­bus regni longo terrarum tractu hinc distent, hujus dietae concludendae diuturniori dilatione factum sit, ut longo tempore domibus suis abíuerint, tardius que re vert i possint; ideo non possent eo ordine et apparatu instructi comparere, quem talis coronationis decor et solennitas, ac regni praecipue et suus ipsorum honor requireret. Yerendum etiam foret, ne messe nondum eo tempore plene peracta, ac trituratione quoque nondum bene incepta, ob istam trium proxime elapsorum annorum infecunditatem, in quibus vini et frugum penuria viguit, populus, qui hujusmodi solennitatem non ex Hungaria tantum, sed ex plurimis aliis regnis et provinciis ac natiöni­bus confluere sólet, commeatus inopia laboraret. Neque tamen rursus opportune longiore ultra mensem Augustum intervallo prorogari posse putant, quum hyems per id tempus sensim subrepens, et frigidior, instabilisque aura hujusmodi appara­tionibus vei maximé contraria sit; praecipue cum tot et tantas copias, quantas tunc conventuras credendum est, civitas Poso­niensis capere nequeat, verum sub tentoriis etiam in campo ut plurimum sit permanendum. Itaque hisce rationibus conside­ratis, censerent humiliter Status et Ordines, opportuniorem aliquem terminum, aliquanto post mensem Augustum deligen­dum, ad quem tam messis in horrea jam haberetur recondita, quam vero vindemia ipsa instans, nova propinaret vina, neque hoc pacto penuria aliqua commeatus magnopere formidanda esse videretur, atque insuper temperies etiam aeris modera­tior, equites in castris manere facilius pateretur.

Next

/
Thumbnails
Contents