Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS Sic etiam super altero articulo, qui de capitali sententia est, cum is maximi momenti sit, Maiestas sua hoc tempore se resoluere nequit. Sed negotio iu Ventura proxime diéta delibe­rato, quod ad tollendam hanc controuersiam opportunum vide­bitur, statuet. Tertium vero ac postremum articulum, quo a Nobilibus postulatur, quod milites non tantum ad Nobilitatis aut Capitu­lorum, vel aliorum simplicium Nobilium vel colonorum eorun­dem pascua, sed etiam aequaliter ad prata Magnatum et Prae­latorum, quae ad Praelatos pertinent, condescendant, seruatis tamen constitutionibus publicis, ne ultra tempus in illis con­stitutum in pascuis maneant, sed ad loca sua reuertantur, et suis ubique pecuniis viuant, Maiestas sua aequum censet. Cumque per haec ad ea quoque singula, quae ab ipsis fidelibus Statibus et Ordinibus proposita fuerunt, responsum sit, Caesarea Regiaque Maiestas benigne clementerque confi­dit, eosdem fideles Regnicolas tum bis, tum etiam illis quae ad alios articulos a Maiestate sua propositos replicata fuerunt. obedienter acquieturos et satisfacturos esse. Id quod Maiestas sua caesarea ac Regia sua gratia, quam iisdem suius fidelibus Regnicolis benigne defert, se quoquo loco et tempore clemen­ter recognituram esse pollicetur. (Egykorú irat a bécsi állami levéltárban.) IX. 1572. April 2. A pozsonyi országgyűlés második felirata. Status et Ordines regni Hungáriáé nunc Posonii gene­raliter congregati, accepto clementi sacrae Caesareae et Regiae Majestatis, domini eorum clementissimi responso, inprimis sacratissimae Majestatis suae excusationem, quo minus, uti decreverat, et summe optavit, hactenus in medium fidelium suorum regnicolarum venire, suaque illis praesentia in omni­bus ipsorum rebus adesse, subvenireque potuerit, humiliter et libenter acceptant; nihil dubitantes, adventum sacratissimae

Next

/
Thumbnails
Contents