Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 72. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAN. 389 Inter Joannem Pethew et eiusdem fratrueles, Maiestas sua idoneos commissarios deputabit, qui amicabilis tractationis medio, rem componere studeant. De damnis in bonis Archiepiscopatus Strigoniensis illatis Maiestas sua informationem capiet, eaque habita, se pro qua­litate rei ulterius resolutura est. Quod autem libertás nobi­lium praeclialium et colonorum eiusdem Archiepiscopatus, super non soluendis teloneis, tam iuxta diuorum Maiestatis suae antecessorum Hungáriáé Regum priuilegia, quam regni constitutiones, anno M.D.LVII. et M.D.LXIIL aeclitas, ubi­que per regnum obseruetur, Maiestas sua clementer probat, aequumque censet, ut robora et pali in siluis Dominorum et Nobilium, ad arcem Archiepiscopatus Wywar vicinis, si ea in bonis propriis archiepiscopi non habeantur, pro eiusdem arcis munitione succidi queant. Controuersiam, quae inter Andreám Pernezy et quon­dam Wolffgangi haeredes ex una et Nicolaum Zelemery ex altera parte, de villa Onthelek restituenda existit, coram iudi­cio ordinario iure detiniri aequum est. Sic etiam olim Georgii Bockay haeredes, si quam actio­nem contra Franciscum Kalnassy et alios sibi competere praetendunt, eam iuclicio persequi poterunt. Quod vero ad Stephani Jánoky filios, Sigismunduni et Gasparum attinet, qui se a Joanne Baxay iure uxoris, in eorum bonis haereditariis, violenter turbari conquesti sunt, Maiestas sua, re deliberata, quod iustum erit, statuet. Articuli controuersi. Supersunt tres articuli in praesenti hac diéta propositi, et cum inter ipsos Status et Ordines. contradicentibus scilicet dominis Praelatis et Baronibus, conuenire minimé potuerit, ad Maiestatis suae arbitrium et clemens iudicium reiecti. Quod igitur ad primum in ordine, qui de nobilibus ad decirnas soluendas non compellendis loquitur, Caesarea Regia­que Maiestas eum articulum, ut qui ulteriori deliberatione indiget, ad proxima regni comitia reiicit. Interim vero istud decimarum negotium in eo, quo nunc est statu relinquit, ita, ut quod hactenus in usu fuit, obseruandum sit.

Next

/
Thumbnails
Contents