Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
388 A POZSONYI ORRZÁGGYth/KS declaratura, ac ipsorum Statuum intercessionis clementer rationem habitura est. De negotio castri Zomzedwara, et castelli Stwbicza Maiestas sua id statuet, quod aequitas requirere videbitur. Quod ad Serenissimorum Arcbiducum Rudolphi et Ernesti, Maiestatis suae filiorum cliarissimorum ac fidelium regni Statuum intercessionem, pro Stepbano Dobo, Joanne Balassa, et Gaspare Homonay factam attinet, ipsi Status, ii praecipue, quorum consilio Maiestas eius superiori diéta hac in re usa est, non ignorant, quid ad Maiestatem suam de iisdem Dobo, Balassa, et Homonnay perlatum fuerit. Etsi vero Maiestas eius se iam nunc, certas ob causas, resoluere nequit, praesertim cum unus eorum necdum in bunc usque diem comparauerit : nihilominus tamen Maiestas sua paterne clementerque offert, se illud primo quoque tempore, ac ante buius praesentis conuentus exitum, facturam, mentemque suam ita declaraturam. ut eam tum ipsorum Statuum. tum maximé praefatorum filiorum suorum cliarissimorum intercessionis, pro solita sua mansuetudine, benignam curam habuisse cognosci queat. Ut actiones, quas vel Ladislai Rady vidua contra Joannom Krusith, vel is contra eandem viduam babere praeteudit, in iudicio ordinario discutiantur, aequum est. De templo villae Battyan, per Antbonium Zekel fortificato, Caesarea Regiaque Maiestas in diéta nouissima, quo tempore idem, quod nunc petebatur, habita ea de re informatione comp érit, in ea fortificatione parum vel nihil situm esse, bacque de causa illám relinquendam duxit; quia vero Status et Ordines rem denuo urgent, Maiestas sua nouam inquisitionem instituet, atque eo casu, quo alicui detrimento esse comperta fuerit, de opportuno remedio prouidebit. Apellationum autem contra eundem Zekel factarum causas quod attinet, Maiestas eius consiliariorum suorum Hungaricorum votum superinde requiret, ac postmodum id gtatuet, quod aequum commodumque videbitur. In causa Leonhardi Bayony viduae, quae se per Michaelem Deregney bonis suis spoliatam conquesta est, Maiestas sua, audita altera quoque parte, id quod iustum erit, statuet.