Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
1572. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN". 385 Ad Praepositi Leleziensis supplicationem quod attinet, Maiestas sua, re delíberata, se benigne resolutura est. De puteis salium Maiestas sua Reuerendissimum dominum episcopum Zagrabiensem ac Magnificos dominos Nicolaum Báthory, Franciscum Turzo, et Joannem Petbew commissarios constituit, ut cum possessoribus haereditariis de pago Sowar, una cum puteis salium, Maiestati eius pro aequiualentibus bonis concedendis, Maiestatis suae nomine agant atque tractent, nec dubitat, quin aequitati locum daturi sint. Recte quidem statútum est. Haydones quos liberos vocant, iuxta priores constitutiones tenendos non esse. Quia vero constat decreta ista hucusque a quibusdam Regnicolis parum obseruata fuisse, Maiestas sua in transgressores certam poenam constituendam censet. Ubi postulatur castella Kethel et Zechen aliquo peditum et equitum praesidio muniri, cum ad illa tutanda praesidium ordinarium Canisiense non sit sufficiens, Caesarea Regiaque Maiestas, fideles Ordines et Status iterum dementer requirit, ut continuum recte ac debito modo praestent, ac illius distributionem Maiestatis suae arbitrio relinquant. Eo namque pacto et hisce et compluribus aliis castellis commodissime prouideri poterit. Quod vero ad instrumenta bellica, aliaque ad eorundem defensionem pertinentia attinet, Maiestas sua certos commissarios, qui castella illa inspiciant, eo destinauit. Quorum relatione accepta, de necessariis, quantum fieri poterit, opportune prouidebit. Controuersiae, quae inter Reuerendissimos archiepiscopum Strigoniensem et episcopum Yaciensem, ratione proprietatis decimarum comitatus Newgradiensis existit, discernendae curam Maiestas sua primo quoque tempore suscipiet. Super duobus articulis, qui de test-imonialibus litteris miserabilibus et afilictis personis in sede Comitatus dandis, ac eorundem causis extra seriem reuidendis; item de causis et transmissionibus ciuium Ciuitatis Zabolczka, instar causarum aliarumCiuitatum liberarum, per dominum Magistrum Tauernicorum cognoscendis, Caesarea Regiaque Maiestas cum consiliariis suis Hungaricis deliberabit, ac quod aequum videbitur, statuet. 95 Magyar orszaggy. Emi. V. ^