Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS Constitutiones anni M.D.LVI. de libera migratione colo­norum Maiestas sua una cum Statibus confirmat, ac in contra­rium decreta vel decernenda irrita pronunciat. Jussura etiam legem hanc in bonis Maiestatis suae propriis ubique obseruari. De reuidendis metis Hungaricis et Sclauouicis inter Austriam, Morauiam, Stiriam, Carintbiam, Carniolam, et reg­num Poloniae, Caesarea Regiaque Maiestas benigne recordatur in nouissima Diéta certos ad reuisionem eiusmodi commissarios a fidelibus Statibus nominatos, et a Maiestate sua approbatos fuisse. Idcirco Maiestas eius ab iisdem Statibus etiamnum cognoscere desiderat, quosnam ex illis ad boc deputandos, vel in defunctorum, ac eorum locum, qui eiusmodi reuisioni vacare non possent, surrogandos, et quo tempore et die eandem reui­sionem singulis in locis instituendam censeant. Quod vero ad violentias spectat, quas non ita pridem in limitibus perpetratas esse conqueruntur, Maiestas sua, babita superinde diligenti inquisitione, ita prouidebit, uti pro rei qualitate conuenire arbitrabitur; simulque curabit, ut in posterum huiusmodi violentiae debito modo praecaveantur. De castris ad Austriam oppignoratis, vel per Maiesta­tem suam redimendis, vel eorum redemptione ipsis fidelibus Statibus permittenda, Maiestas sua antehac,iuxta factam Regni­colis in superioribus dietis oblationem, cum Ordinibus et Stati­bus bac de re diligenter egit, ac eosdem, ut redemptioni isti locum darent, inducere studuit, attamen bactenus nibil impe­trare potuit. Eo vero non obstante, Maiestas sua huius fide­lium Regnicolarum postulationis memor erit, ac in proximo Austriae Statuum conuentu negocii eius denuo proponendi, ac quantum per Maiestatem suam praestari poterit, ad optatum effectum promouendi curam susceptura est. Sic etiam Maiestas sua de tredecim oppidis Scepusiensi­bus, primo quoque opportimo tempore redimendis, rationem initura est. De conferendis item beneficiis ecclesiasticis vacantibus, ac eliberandis iis, quae per Capitaneos vel alios seculares obli­gata babentur, Caesarea Regiaque Maiestas benigne cogitabit, ac ut in posterum bonorum ecclesiasticorum oppignorationes, quatenus uspiam fieri poterit. ac ipsius regni necessitas,

Next

/
Thumbnails
Contents