Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS tius sit, solos Hungaros tam late patentibus regni eiusdem limitibus, contra tam praepotentem hostem propugnandis, tuendisque minimé sufficere; quod si ita se babét, ac exterorum opera omnino utendum est, etenim nec istud cuiquam dubium esse debet, illos aeque inuitos ac ipsos Hungaros alterius nationis hominum imperio parituros. Quemadmodum etiam re bene perpensa, istud nibilo magis ab ipsis exigendum videtur, quam Hungaris tale quid iis in locis imponitur, ubi ex suis contributionibus stipendia accipiunt. (sic)Ideoque Caesarea regiaque Maiestas fideles Ordines et Status benigne hortatur. ut tandem ab bac sua postulatione, ut cui Maiestas sua, ex allegatis rationibus, sine euidenti ipsorum ac totius regni periculo, locum dare nequit, baud grauatim discedant, ac exterorum illorum beneuolentiam sibi conciliare potius ac retinere? quam eorundem animos a se alienare satagant. Offert autem Maiestas sua sibi id curae fore, ut iu posterum Capitanei illi et officiales extranei, non secus ac ipsi Hungari, in officio contineantur, et in eos a quibus damnum aliquod temere illatúm fuerit, dignis illorum merito poenis animaduertatur. Id quod nec hactenus plane intermissum, sed nonnullis damnorum per ipsos illatorum compensatio serio iniuncta, ac alia quoque opportuna remedia huic rei adhibita sunt, prout etiam ea, quae nunc contra Maiestatis suae Capitaneum Zathmariensem Christophorum a Teuífenbach proposita sunt, nequaquam dissimulabit, sed eidem tum oblatorum restitutionem, cum captiuorum relaxationem, utque facti sui rationem reddat, serio iniunctura, ac insuper eo casu, quo ipsius purgatio Maiestati suae minus rei qualitate conuenire existimauerit. (sic) De occupatione terrarum arabilium et pratorum, quam Status et Ordines per prouisorem Zathmariensem quondam Melchiorem Sauer, factam esse asserunt: Maiestas sua edocta est, hactenus nullám ea de re querelam ad Maiestatis suae Cameram Scepusiensem delatam esse. Quod si tamen occupatio ea facta sit, nobiles illi, qui terras eas ac prata sibi adempta esse conqueruntur, coram iudicio Comitatus ordinario ius suum deducere debebunt. Ubi si legitime comprobatum fuerit, nouam occupationem factam esse Maiestas sua id desuper statuet, quod aequitali erit congruum.