Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBBUÍ.11- ÉS MÁRCZIUSBAN. 379 De quinti cuiusque coloni leuatioue, et cum dominorum, tum nobilium, tam generali quam speciali expcditione et insur­rectione, Caesarea Regiaque Maiestas bis, quae in propositione sua contiuentur, clementer inbaeret, sicque superiorum conuen­tuum constitutiones superinde factas per omnia obseruandas censet. Articulum de modo et ordine militiae instituendo, Maie­stas sua, ob adductas per Ordines et Status rationes, dement er concedit. Sic nec eum, qui de tricesimi et decimi coloni expcditione propositus fűit, ulterius urget, sed fidelium regnicolarum bumillimam oblationem, qua se tempore necessitatis non tri­cesimum colonum expedituros, sed viritim omnes simul cum colonis, pro salute patriae insurrecturos esse offerunt, benigno gratoque animo suscipit. De bombardarum, commeatuum, rerumque bellicarum vectura, iuxta Maiestatis suae propositionem et fidelium Ordi­num responsum, ea obseruabuntur, quae nouissimae dietae et aliarum constitutionum decretis ea de re sancita sunt. De publicis iudiciis celebrandis, Caesarea Regiaque Maie­stas fidelium Regnicolarum dcliberationi atque sententiae benigne astipulatur; nec praetermissura est, quin de instau­randa Maiestatis suae sede iudiciaria, ac sufficiendis in iudi­cium et assessorum demortuorum locum aliis idoneis, cum con­siliariis sui Hungaris, primo quoque tempore deliberet, post­modum iisdem, una cum protbonotariis et aliis iudicibus ordinariis iubeat, ut, termino constituto, ad loca iudiciis cele­brandis designata, se conferant; ac denique earum appella­tionum, quae in praesentiam solius Maiestatis suae deductae suut, quanto citius fieri poterit, reuidendi curam suscipiat. Decretum Regnicolarum de Arrianis et Trinitariis Maie­stas sua clementer approbat. Attamen eidem Sacramentarios quoque ea ratione includi debere censet, ut sub nomine sacra­mentariorum illi minimé compraebendantur, qui communione sub utraque specie, iuxta ritum sacrosanctae Ecclesiae, utuntur. Et baec quidem sunt, quae Caesarea Regiaque Maiestas ad dominorum Praelatorum, Baronum et Nobilium, ac cacterq-

Next

/
Thumbnails
Contents