Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

380 A POZSONYI OHSZÁGG YÜLÉS rum Statuum et Ordinum regni Hun gariae responsum clemen­ter replicanda duxit. Quod vero ad alia nonnulla ab ipsis fidelibus Regnicolis proposita, et primo ad articulum grauaminum, contra Maie­statis suae Capitaneos, tam Hungaros quam Grermanos, in medium allatorum attinet, Caesarea Regiaque Maiestas supe­rius satis ostendit, quantopere haec militum suorum insolen­tiae, ac miseris Maiestatis suae subditis illata damna et iniu­riae sibi displiceant, atque molestae sint. Quemadmodum etiam Maiestas sua, quotiescunque bactenus id genus quaere­lae ad Maiestatem suam delatae sunt, eas nequaquam dissi­mulauit, sed ut ablata restituerentur, ac alia idonea buic rei adbiberentur remedia, sibi curae fűit. Quoniam vero ipsi Sta­tus et Ordines bumiliter asserunt, diuturnam stipendiorum non solutionem haud minimam huius rei causam esse, Maie­stas sua, quantum per se praestari poterit, omni maiori studio in id incumbet, ut huic rei opportune prouideri queat. Et ea quidem intentione Maiestas sua (quod et antea attigit) postu­latum a fidelibus suis Regnicolis subsidium, et ut illud bono ordine, debitoque modo praestetur, tantopere urgendum cen­suit, Sperat enim Maiestas sua per hunc inclyti Huugariae regni Statuum promptitudinem, caeterorum quoque Maiestatis suae regnorum et prouinciarum Ordines facilius inductum iri, ut et ipsi illorum exemplum imitentur, sicque tandem sublata eiusmodi grauaminum et damnificationum causa, ipsa quoque damna cessent. Namque Maiestas sua tunc in eos, qui mise­ram plebem huiusmodi damnis et iniuriis afficere ausi fuerint, re cognita, ita animaduersura est, ut regni Statibus merito satisfactum esse debeat. Quo in loco Maiestas sua operae pre­tium fore existimat, ut regni Status de certa ac tollerabili limitatione omnis generis victualium, constituendoque certo iisdem pretio in hoc praesenti conuentu, haud aliter tamen, quam ad beneplacitum Maiestatis suae, deliberent, quo deinde, constituta iam militibus ordinaria stipendiorum solutione, miserae plebi damna per milites eos ipsis illata resarciri queant. Et quemadmodum Maiestas sua ad hoc animo semper optime propenso inclinatoque fűit, ut inclyti istius regni

Next

/
Thumbnails
Contents