Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 373 Vicecomites negligentiores sint, vel alias re, siue necessitate ita ferente, puniendi eiusmodi scelera potestatem habeant, quo sic maleficia tanto minus impunita maneant. De tributariis, colonis et nobilibus unius sessionis, qui videlicet Turcis se subdiderunt, nouissimae dietae constitutio­nes in suo vigore, ex ipsorum quoque Regnicolarum assensu, permanent. Quemadmodum etiam eos, qui inpraesentem usque diem Turcis se subdiderunt, pro excusatis babendos esse cen­set. Et licet Maiestas sua propositum a Regnicolis deditiones in posterum cauendi modum, ac istud quoque clementer approbat, si forte aliquibus in domibus vel possessionibus suis mauere et babitare, aliter, quam si Turcis se subiiciant, liaud tutum videretur, quod ad arces finitimas, aut loca securiora se conferant, quique ex iis stipendium merere voluerint, admit­tantur, et in honore babeantur; in eo tamen Maiestas eius a fidelibus Statibus dissentit, ubi Comitibus et Yicecomitibus eius rci curam demandandam esse existimant, eo quod Comites et Vicecomites huius rei exequendae minimé sufficere, ac proinde necessarium fore arbitretur, ut executio illa Maiestatis suae Capitaneis demandetur. Atque ob id serio iisdem iniungatur, ut deditiones eiusmodi caueant, simulque diligenter excubent et aduertant, ut si forte Turcae quoscunque Maiestatis suae subditos vi ad deditionem compulsuri viderentur, eosdem tem­pestiue ea de re submoneant, et quantum per ipsos praestari poterit, defendant atque protegant. Et quemadmodum Maie­stas sua colonorum ac nobilium, siue unius sessionis, siue pos­sessionatorum deditiones in posterum eo, quo dictum est, pacto praecauendas, ita multo minus permittendum censet, ut ii, qui maioris conditionis siue status sunt, Turcis se tributarios facere ausint, quin imo in bos seuere animaduertendum esse. Subiungunt boc loco fideles Ordines et Status, quod cum hactenus compertum sit, ab hostibus non minus sub induciis, quam tempore aperti belli excursiones fieri, arces intercipi, villas diripi, miseram plebem ad deditionem compelli, milites et Capitaneos confiniorum capi aut trucidari; ipsi Status et Ordines in ea sint sententia, ut postquam ex Dei Opt. Max. immensa misericordia et benignitate classis Christianorum ingentem nuper de Turcis victoriam reportauerit, Maiestas

Next

/
Thumbnails
Contents