Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

374 A POZSONYI OHSZÁGG YÜLÉS sua vcl firmiores inducias cum principe Turcarum ineat, vei liac rerum occasione ad bellum illi inferendum animum adii­ciat. Quam quidem íidelium Regnicolarum praeclaram in pátriám, remque publicam Cbristianam voluntatem, studium atque zelum Caesarea Regiaque Maiestas benigno admodum gratoque animo suscipit, offertque se opportuno tempore liac de re cogitaturam, ac ea inturam capturamque consilia, quae ad memoratae reipublicae Cbristianae, inprimis vero inclyti istius Hungáriáé regni, eiusdemque íidelium Statuum, Ordinum et subditorum salutem, incolumitatem et permansionem ma­ximé pertinere iudicauerit. De nonis vinorum et aliis viuis miserae plebis, quae per dominos terrestres, quantumuis paruo pretio obiecto, aufferri solita fuerunt, cum Ordines et Status Maiestatis suae proposi­tioni, circa liunc articulum factae, humiliter assentiant, Maie­stas sua, uti antea benigue obtulit, iu bonis etiam Perenianis et aliis omnibus, quae nuuc Maiestatis suae nomine per came­rarios tenentur, idein íieri, neque extra id miserum vulgus impediri permittet. Quemadmodum etiam additionem, quam de pecunia per colonos, vei a dominis terrestribus, vei si illi non dederint, ab aliis mutuo accipienda Regnicolae subnectuut, clementer approbat. Attamen cum Maiestas sua ad necessa­riam confiniorum prouisionem magna vi commeatus, ac prae­cipue vinorum indigeat, adeoque neque in locis illis penuria sit, publice intersit (sic), Caesarea Regiaque Maiestas dementer existimat, fideles Ordines et Status haud iniquum iudicaturos, ut etiam post vindeniiam liceat Maiestatis suae officialibus ad usus confiniorum vina tam a colonis suae Maiestatis, quam extraneis, deposita eorum pecunia, iusto, competenti ac eo praetio, quo cum venditoribus conueniri poterit, accipere. Ita tamen, ut de solutione praetii nulla fiat dilatio, sed acceptis vinis solutio statim sequatur. Super grauamine contra Maiestatis suae Cameram Sce­pusiensem, de prohibita vinorum venditione, ac iisdem in Poloniam avectis, quaeque praeter ea in eo articulo recensen­tur, Caesarea Regiaque Maiestas necessariam inquisitionem instituet, ac re certius et in specie cognita, eidem congrua adhibebit remedia, Ad ipsum vero interdictum quod attinet,

Next

/
Thumbnails
Contents