Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS decessisse: Maiestas sua priori postulationi inhaerens, almsutti illum, tan quam perniciosum, prorsus abolendum, nouamque connumerationem villatim, tam in bonis dominorum, quam nobilium instituendam, ac non solum eas partes, quae citra Colapim existunt, sed et illas quae ultra eundem fiuviam sitae, et praesertim has, quae a Turcis remotiores, ut sunt arces Ozal, Dobrawacz et Rybnik, connumerandas dicandasque censet; cum exemptiones omnes veteres, quas Status et Ordines allegant, sint communi omnium consensu, per nouissima decreta publica ad foeliciora usque tempóra sublatae. Quae de inquisitione, Maiestatis suae arbitrio, post connumerationem in singulis comitatibus instituenda, proposita fuerunt, quamuis ea inclyti quoque huius regni publicam utilitatein respiciant, ac eo potissimum tendant, ut tanto maior connumerationi peragendae cura et diligentia adlnbeatur; tamen, cum fideles Status huiusmodi inquisitionem hactenus in regno nunquam usitatam fuisse, uec sine aliorum ignominia, ac miserae plebis detrimento fieri posse asserant; Maiestas sua illám ulterius non urget. Confidit autem, fideles Regnicolas, quod ad dicam attinet, suo officio non defuturos, et in aliis etiam se tanto pomptiores exbibituros esse. De dicatorum electioue Maiestatis suae arbitrio relinquenda, Maiestas sua a priori sententia, ex iis, quas antea adduxit, rationibus, necdum recedere potest. Et quia res haec eo spectat, ut dica tanto citius rectiusque exigi colligique queat, atque adeo in ipsorum Regnicolarum ac totius prouinciae commodum redundet, Caesarea Regiaque Maiestas fideles Ordines et Status itcrum benigne bortatur, ut dicatoris eligendi liberam Maiestatis suae potestatem reseruent; cum nequaquam a ratione alienum sit, Maiestatem eius posse negotiis suis tales ministros vel officiales adhibere, qui sibi magis piacuerint. In quo Status et Ordines eo minus difficultatis facturos confidit Maiestas sua, quod eligendum in dicatorem nihilominus nobilem possessionatum, siue ex eodem, siue alio quocunque Comitatu, atque insuper authoritate aliqua praeditum esse velit; ita, ut si quid fraudis per ipsum committi contingat, vel dicaturae officio minus fideliter fungatur, eadem contra