Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR- ÉS MÁliCZIUSBAS. 371 illum, qui ex alio Comitatu existit, quae contra eiusdem Comi­tatus nobilem dantur, procedendi media suppetant. Quod autem fideles Regnicolae hoc loci ulterius statuunt: dicatorem non debere regestum restantiarum Vice comiti dare, sed ipsummet dicatorem usque ad fiiiem dicam exigere, eo vero casu, quo ad executionem exactionis restantiarum Vice­comes exierit, dicatorem simul cum Vicecomite interesse debere ; Caesareae Regiaeque Maiestati suae hoc Regnicolarum decre­tum, ut quod iustum censet, benigne probatur. Et cum de molitoribus, libertinis, carbonariis, sectori­bus, nec non salariis dicatorum, Vicecomitum et reliquis, item exemptionibus, restantiarum exaetionibus, executionibus, et poena negligentium, sic etiam de lucro Camerae regni Status et Ordines idom cum Maiestate sua sentiant; articulus ille ulteriori aliqua replicatione non indiget. Supplicant nonnulli Comitatus, ut iudicibus nobilium more prius obseruato, pro salario sex íloreni ex dica soluan­tur. Iu eo vero Maiestas sua nouam aliquam auctionem mi­nimé admittendam esse censet. Quod autem Status ipsi decernunt, ne postliac dicatores pro scbedis illis, quas colonis super soluta dica, pro expedi­tione eorum dare solent, quicquam exigant: Maiestas sua cle­menter admittit atque probat. Iniunctura etiam Camerae suae, ut hoc futuris dicatoribus in instructione eorum interdicat. De arendatione decimarum Caesarea Regiaque Maiestas priori suae sententiae, ut scilicet nouissimae Dietae hac de re promulgata constitutio in suo vigore maneat atque obserue­tur, benigne insistit. Postulant praeterea fideles Ordines et Status, ut de fru­mento trituratoribus frugum et bladorum per decimatores eadem merces detur, quae aliorum trituratoribus datur, sin vero ad vecturam talium frugum vei vinorum colonos coöge­rint, extunc teneantur decimae cuiusquam capetiae de vinis etiam, iuxta veterem consuetudinem et decreta Vladislai regis, satisfactionem impendere. Quoniam vero decretum illud de vino nihil loquitur, neqiie hactenus in usu fűit, ut decima pars vini decimalis pro vectura rusticis soluatur, Maiestas sua neque in posterum tale quid admittendum iudicat. 24*

Next

/
Thumbnails
Contents