Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 367 fuerant, postularit subsidia, atque istud in eum finem, quo caeterorum Maiestatis suae Eegnorum et Prouinciarum, ipsius­que sacri Imperii Status et Ordines, ipsorum exemplo excitati, ad ampliora etiam posthac conferendum auxilia tanto alacrio­res promptioresque redderentur, sicque et ipsis militibus sua debita stipendia statis temporibus commodius exolui, ac neces­sariae confiniorum defensioni opportune prouideri, damna vero et violentiae illae euitari et auerti possent. Cum ex bis satis appareat Maiestatem eius bac sua postulatione baud alio, quam ad fidelium suorum Regnicola­rum salutem. incolumitatem, et permansionem spectare, ipsi utique Status et Ordines baud difficulter aestimabunt, quid eo casu, quo non modo huic Maiestatis suae petitioni minus satis fiat, verum etiam minora quam aiitebac oblata decretaque fuerunt, praestentur subsidia, a reliquis Maiestatis suae Regnis et Prouiutiis, utpote bosti non ita propinguis, et ob id a peri­culo remotioribus, expectandum sit. Praeterea Caesarea quidem Regiaque Maiestas ab aequi­tate baud aliemim censet, eorum Statuum jsrae caeteris rationem haberi, qui periculo proxime expositi sunt. Atqui cum maior eorum pars bona sua bosti minus vicina babeat, atque bis non ita praesens uti aliis nonnullis periculum timendum sit, Maiestas sua bis qui longius distant tempestiue cauendum censet, ne oppres­sis illis, qui viciniores sunt, bostis ipsis quoque propior efficia­tur, adeoque ejusdem bostis vim nibilo secius, ac si iam nunc ipsorum res ageretur, arcendam, quo sic in eadem, qua eo usque potiti sunt, securitate diutius permanere queant; illis vero eni­tendum existimat, ut, quod pro ipsorum ceruicibus incumbit, periculum fortiter propulsent et avertant, simulque május ali­quod discrimen praeueniant, sicque neuter se ipsum negligat. Deinde Caesarea Regiaque Maiestas facile aestimare potest, trium eorum annorum, qui proxime effiuxerunt, sterili­tate fidelium Statuum et Ordinum, praesertim vero miserae plebis calamitates vehementer auctas esse. Verum nemini dubium est, in caeteris Maiestatis suae Regnis et Prouintiis nibilo minorem, quinimo in plaerisque longe etiam maiorem, quam in Hungaria, annonae caritatem extitisse. Eo tamen non obstante, Regnorum illorum et Prouinciarum fideles Status

Next

/
Thumbnails
Contents