Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

\ 368 A POZSONYI OLTSZÁGÖYuLÉS et Ordines in conferendis ad Regni hujus defensionem subsi­diis se promptos exbibuerunt. Quae cum ita sint, Maiestas sua benigne sibi pollicetur, fideles Regni Ordines et Status summám, de qua bic loci agi­tur, ipsorum necessitatem, pro eo, quo in pátriám ej usque conseruationem feruntur, praeclaro zelo, rectius perpensuros, priuatum publico postposituros, ac caeteris Maiestatis suae regnis et Prouinciis exemplum, quod imitentur, praebituros, sicque priori Caesareae Regiaeque Maiestatis suae postulationi, ut qua nihil, quod vei iniquum, vei ultra ipsorum vires esset petitur, sine ulteriori difficultate satisfacturos esse; decer­nendo in duos annos ab eo die, quo decretum in nouissimo Posoniensi conuentu subsidium cessauit, inchoandos, duos cum dimidio singulis aunis florenos, iisdem terminis, eodemque modo, quibus in Maiestatis suae propositione petitum fűit, sol­uendos. Pollicetur autem Caesarea Regiaque Maiestas eius se (quod suarum erit partium) non solum aerarii sui prouentibus eadem, qua hactenus promptitudine, in fidelium suorum Regni­colarum, eorundemque charissimarum conjugum, liberorum, ac dulcissimae patriae defensionem erogandis, nusquam defu­turam; verum etiam id operám daturam, ut apud caeterorum quoque Regnorum et Prouintiarum Status rem eo dirigat, quo et milites statis temporibus sua accipere stipendia, et limitum tuitioni idoneo modo prouisum esse queat; inde futurum sperans, ut tam Regni istius securitati consulatur, tum etiam damna illa, violentiae et oppressiones, quas hactenus ab iisdem militibus fideles Regnicolae, una cum suis perpessi sunt, ces­sent, ac optata tandem quiete fruantur. Quod equidem haud aliter fieri poterit, quam si et Maiestas sua et fideles Hungá­riáé Status et Ordines, caeteraque Maiestatis sua Regna et Prouinciae suis subsidiis sibi inuicem non desint. Ut ut tamen haec sint, Maiestas sua non praetermittet, quin (uti anteliac quoque factum) militum illorum praefectis et capitaneis serio iniungat, ut ab huiusmodi violentiis et oppressionibus post hac abstineant; instituta etiam contra eos, qui hac in parte delinquerint, diligenti inquisitione, quo dem um, re cognita, ea adhibere possit remedia, quae rei qualitas, ipsaque ratio pos­tulare videbitur.

Next

/
Thumbnails
Contents