Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
366 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS gratoque animo suscipit, ita id ipsum pro inclyti Regni commodo maximopere opportunum uecessariumque existimat; ac proinde huic ipsorum petitioni non solum clementer annuit, verum etiam quo res liaec quanto citius ad optatum effectum deduci, ac tam coronationis actus peragi, quam de aliis, quae liuc pertinere videbuntur, deliberari queat, alium Regni Statuum et Ordinum Conuentum, ad mensem Augusti proxime venturi celebrandum, indicere decreuit. Quod vero ad subsidium spectat, pro quo fideles Ordines et Status in liunc praesentem annum, ad primam diem futuri mensis Augusti unum fiorenum, ac in venturum proxime annum 1573. duos florenos, inclusiue cum lucro Camerae, in duobus terminis, videlicet ad festum Purificationis Beatae Mariae Virginis fiorenum unum, et acl primam diem Augusti itidem fiorenum unum himgaricum Maiestati suae offerunt; equidem Caesarea Regiaque Maiestas sua nibil magis optaret, quam eum esse rerum, praesertim vero huius sui inclyti Hungáriáé Regni (cuius calamitates Maiestati suae non modo non incognitas esse, sed et quotidie ob oculos versari, in Maiestatis suae propositione ostensum est) statum, ut nedűm oblato ab ipsis Regnicolis subsidio contenta esse, sed et ab omni exactione illos, miseramque Regni huius plebem plane subleuare possit. Quoniam vero longe alia ratio, nec illud obscurum est, eorum etiam damnorum et violentiarum, de quibus fideles Ordines et Status tantopere conqueruntur, quasque Maiestas sua, pro paterna illa pietate et affectione, qua eosdem suos fideles Regnicolas prosequitur, non sine magna commiseratione atque dolore percepit, haud minimam partém, sed totum fere hoc malum atque incommoda ex tardiori militum, quibus pro conseruatione afflictissimi istius Regni reliquiarum Maiestas sua nullo modo carere potest, solutione proficisci; Maiestas autem sua nedűm ex solis caeterorum Regnorum et Dominiorum suorum contributionibus ac proprii etiam aerarii prouentibus atque redditibus (quibus sane Maiestas sua liucusque nequaquam pepercit) sed nec accedentibus huius sui Regni subsidiis, ordinariae eorundem militum solutioni satisfacere queat; Maiestas sua, vei inuita, ac praeter voluntatem suam, eo adacta est; ut paulo etiam maiora quam antehac praestita