Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

V 1572. FEBRUÁR- ÉS MÁROZIUSBAN. 355 Alioquin periculosum est illis Comitatibus, tempore potissi­mum aestatis, propter metum Turcarum, ad Nitriam vei S. Benedictum de iuxta Gron, loca utpote miuus secura, acce­dere. In eo quoque Maiestati suae Caesareae Status et Ordines supplicant, ut quum Capitanei Maiestatis suae, in Comitati­bus quibusdam et Nobilibus primariis, nec non Magnatibus certam summám pecuniarum et commeatuum mutuo petere. et literas subinde obligatorias dare soleant, neque tamen satisfactio subsequatur: benigne concedat Maiestas sua Cae­sarea, quo eiusmodi creditoribus, iuxta literas Capitaneorum obligatorias, ex summa praesentis contributionis satisfiat, ut Eegnicolae in posterum quoque, per Capitaneos requisiti, in arduis Maiestatis suae Caesareae necessitatibus, promptius, id quod poterunt, praestent. Conqueruntur etiam ítegnicolae, quod Franciscus Pestbi­ensis, primum, deinde vero domini Camerarii Scepusienses in partibus Regni Hungáriáé superioribus, tricesimas extraordi­narias et ineonsuetas, de salibus Marmarusiensibus ac aliis etiam inuectis de rebus, exigendas statuerint, et illae per exactores in oppidis Kyswarda, Munkacb, Beregbszasz, Wary, Karoly, Zathmar, et Riuulo Dominarum, aliisque certis locis extorqueantur, quod etiam in bisce propinquioribus Comitati­bus, in Zered, Semptbe et aliis locis introductum est; ideo humiliter supplicant, dignetur Maiestas Caesarea buiusmodi nouas inuentiones exigendarum tricesimarum, de salibus Mar­marusiensibus et aliis rebus, e medio tolli, et fideles suos bac etiam in parte in pristino statu conseruare; quandoquidem tantus in bac re abusus irrepsit, ut si pauper colonus quip­piam, ad unum vei medium milliare venumdandum attulerit, etiam minutissimas res. ut sunt pisa, fabae, linum, pisciculi, et alia eiusmodi, de eis tricesima exigitur; quum antea de iis tan­tum quae extra Regnum efferebantur, tricesima exigi sole­bat. Deinde si pecus aliquod quispiam, de uno foro in aliud vicinum deduxerit, contra antiquam libertatem et consuetudi­nem, etiam oblatione talis pecoris, tricesima exigitur, non minus atque si e Regno educeretur. Quod ne fiat Maiestas sua Cae­sarea benigne constituat, ut deinceps tricesimae exactio ita peragatur, ut. priores constitutiones regni, et vetus libertás 23*

Next

/
Thumbnails
Contents