Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

354 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS Regni Hungáriáé restituenda curare dignetur, iuxta demen­tem Maiestatis suae Caesareae oblationem. Benefieia Ecclesiastica vacantia Maiestas sua bene meri­tis personis, idoneisque conferre dignetur, et inter reliqua Episcopatum Agriensem et Jauriensem, atque ea per Capita­neos aut liomines seculares quocunque titulo obligata haben­tur, clementer eliberare, et dignis, idoneisque viris conferre, imposterum vero bona Ecclesiastica nemini impignorare dignetur. Telonia sicca Maiestas sua per totum Regnum auferri, et iuxta priores publicas constitutiones aboleri iubeat; quo citius Reguicolae id ipsura faciaut, Maiestas sua Caesarea in bouum exemplum ea distrabi mandet, quae in suis bonis babentur, iuxta factam antea oblationem. Quia autem antea quoque Status et ordines Regni pro Egregiis Emerico Hassagy et Nobilibus familiae Cbany dimit­tendis apud Maiestatem suam Caesaream liumiliter instite­runt, eosque Maiestas sua Caesarea sub fidei iussoria cautela dimisit: nunc denuo Maiestati suae Caesareae unanimiter supplicant, ut quum iidem possessionati et minimé fugitiui Nobiles sint, dignetur eos a tali fideiussione benigne liberare, et eos omnes, qui pro illis fideiusserant a sponsione absoluere. In negotio Abbatiarum Zalawar et Kapornak, quas dominus Episcopus Quinque Ecclesiensis, et earum Ecclesia­rum Abbas D. Yalentino Banffi in arendam elocauit, cum sint illa loca Conuentualia, Maiestas sua Caesarea admonito prius Episcopo, eliberet, ne quid Ecclesia Dei et Regnicolae in suis priuilegiis, quae istbic reposita sunt, detrimenti capi­ant, et buiusmodi elocationes beneficiorum Ecclesiasticorum prohibeat. Si vero Dominus Episcopus debitam eorum loco­rum curam babere noluerit, Maiestas sua Caesarea conferat alteri idoneae personae. Supplicant etiam Regnicolae Maiestati suae Caesareae, dignetur Ecclesiae beatae Mariae Yirginis de Twrocz Prae­posituram, iuxta constitutiones Dietae praeteritae, viro idoneo et Ecclesiastico, qui Conuentum restauret, conferre, ut exe­quutiones in Comitatibus Turocziensi, Arwensi, Liptouiensi, Zoliensi et Barsiensi, more antea solito, peragere possit.

Next

/
Thumbnails
Contents