Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
346 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS De bombardarum, commeatuum, rerumque bellicarum vectura, iuxta Maiestatis suae Caesareae dementem voluntatem, Regnicolae referunt se ad novissimae Dietae et aliarum Constitutionum Decreta, ea de re edita. Quod vero Maiestas Caesarea paterne et benigne Status et Ordines admoneat de statuendis idoneis terminis iudiciorum publicorum; fideles Maiestatis suae unanimiter consentiunt, ut pro superioribus Comitatibus, incipiendo a Liptouia, terminus sit octavus dies festi beati Georgii Martyris, idque non Tyrnauiae, ut antea, sed in Eperyes ; supplieantque Maiestati suae Caesareae illi Comitatus superiores, dignetur dominis Magistris Protbonotariis, et aliis Judicibus ordinariis iubere, ut ad eum terminum et locum absque ulla excusatione proficiscantur. Propinquiores vero Comitatus, tam ultra, quam citra Danubium, babebunt iuditia bic Posonii, pro octauo die festi beati Lucae Evangelistae, uti bactenus. In Sclauonia autem. secundum proxime celebrati Conuentus publicam Constitutionen], in duobus terminis, nempe pro festő sancti Jacobi Apostoli et pro festő Epipbaniarum Domini iuditia celebrentur. Penes hoc supplicant Status et ordines Maiestati suae Caesareae humilime, dignetur instaurare sedem iuditiariam Maiestatis suae, sub hoc ipso conuentu, et pro dominis Judicibus demortuis alios idoneos suffícere, ut appellationes in suspenso relictae, et transmissiones omnes a multis allatae, revideantur, quae absque damno et iactura plurimorum praetermitti non possunt. Assessores vero Maiestas sua Caesarea iubeat eligendos, qui sint viri literati, linguae latinae non ignari, quales bactenus fuisse dicuntur, ne dum priuilegia latiné conscripta in iuditio leguntur, ipsi ea non intelligentes, causantibus damnum faciant. Dignetur etiam Maiestas sua Caesarea reuidere eas appellationes, quae in praesentiam solius Maiestatis suae Caesareae sunt deductae et nondum reuisae. Arrianos et Trinitarios, qui videlicet sanctam et indiuiduam Trinitatem in Unitate negant, iuxta dementem et plane paternam Maiestatis suae Caesareae admonitionem, statuunt. Eegnicolae unanimi consensu, cum primum deprehensi fuerint, nequaquam tolerandos, sed una cum libris comburendos.