Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 347 Atque haec sunt quae domini Praelati, Barones et No­biles, caeterique Status et Ordines Regni Hungáriáé, ad benignas Maiestatis suae Caesareae propositiones, bumilime respondenda esse duxerunt. Quae omnia Maiestas sua Caesa­rea clementi animo suscipere, et, considerato praesentium tem­porum turbulento statu, in bonam partém interpraetari dignetur. Caetera autem, quae sequuntur, cum ad Regni commo­dum et utilitatem pertinere arbitrantur, voluerunt ea quoque Maiestati suae Caesareae bumilime significare, simulque sup­plicare, dignetur Maiestas sua Caesarea ea omnia perlegenda iubere, et de maturo responso benigne decernere. Inprimis, quoniam frequenter contra Capitaneos, tam bungaros quam germanos, colonorum damnificatores, certae poenae constitutae sunt, bactenus tamen paruum aut nullum effectum babuerunt; domini Praelati et Barones, caeterique Status et Ordines unanimiter statuunt, quod si qui Capitaneo­rum aut aliorum, imposterum vei per se, vei per milites sibi subditos, miseram plebem buiusmodi grauibus et intollerabili­bus damnis affecerint, extunc Vicecomites per unum Judicem Nobilium, literis suis mediantibus, tales certificent, et deinde assumptis penes se duobus Judicibus Nobilium, ad instantiam buiusmodi damnificatorum, inquirant et experiantur omnimo­clam rei veritatem, non obstante eo, si Capitaneus, vei alter buiusmodi violens in eo Comitatu bona non baberet; atque eam inquisitionem sub sigillo Comitatus in praesentiam domi­norum Judicum ordinariorum transmittant, qui extra omnem seriem eam reuideant, ipseque Capitaneus in refusione dam­norum et ducentis florenis bungaricis de facto conuincatur, et executio peragatur per bominem Regium ac testimonium Capi­tuli vei conuentus, contradictione, inbibitione et repulsione non obstante. Si vero fuerit germanus, minimé in Hungaria possessionatus, Maiestas sua ex rebus eius mobilibus et sti­pendio satisfaciendum clementer mandet. Supplicant tamen Status et Ordines Maiestati suae bumilime, ut militibus et Capitaneis confiniorum stipendium suum certiori quam bacte­nus ratione persoluendum benigne curare dignetur, ne illi in inferendis miserae plebis buiusmodi damnis diuturnam stipen-

Next

/
Thumbnails
Contents