Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

340 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS tibus et Vicecomitibus, iuxta demerita eorum, puniendi. tam in bonis Regiae Maiestatis, quam Regnicolarum, iuxta con­stitutiones annorum praet eritor um. De tributariis colonis et Nobilibus unius sessionis, qui videlicet se Turcis subdiderunt, Status et Ordines Regni decer­nunt seruandas esse, iuxta Maiestatis suae Caesareae volun­tatem, constitutiones anni MDLXIX., boc nimirum pacto, quod qui in praesentem usque diem Turcis se subdiderunt, illi habeantur pro excusatis. In posterum tamen Comites vel Yicecomites omnibus módis caueant, ne coloni aut unius ses­sionis, alteriusque conditionis Nobiles, se Turcis dedant. Pos­sessionati vero, si se Turcis tributarios redderent, statim per Comites vel Vicecomites puniantur. Sed maneant in arcibus finitimis, aut locis securioribus, in quibus voluerint, et illuc bona sua possideant; quique ex eis stipendium merere volue­rint, admittantur, et habeantur in honore. Quamquam autem nemo iugum Turcicum ultro subire optaret. tamen Iruiusmodi deditiones miserum vulgus ideo facere cogitur, quod equites praesidiarii in finibus longe diminuti sunt, utpote in Eched, Zathmar, Tokay et aliis, proque illis conducti sunt pedites ad auertendas excursiones hostiles minus sufficientes. Quas qui­dem excursiones ab bostibus non minus sub indutiis, quam tempore aperti belli fieri in dies videmus. Durantibus enim indutiis, bactenus semper tam aperte, quam occulto arces interceptas, villás direptas, miseram plebem ad deditionem compulsam, milites et capitaneos Confiniorum captos aut tru­cidatos conspeximus; ita, ut fere extrema quaeque potius, quam huiusmodi induciae videantur exoptandae. Unde existi­mant Regnicolae, ut, postquam ex Dei Optimi Maximi immensa misericordia et benignitate, classis Christianorum ingentem et antea non auditam de Turcis victoriam reportauit, hostium­que vires ita nunquam antea labefactatae sunt: Maiestas sua Caesarea vel firmiores inducias cum principe Turcarum ineat, tractando cum illo de coercendis depopulationibus et rapinis, quae quotidie factae sunt et fiunt, atque significando illi, si a talibus non abstinuerit, Maiestatem suam Caesaream aliter prouisuram; vel expletis induciis, quod potius Regnicolae optarent, ad bellum aperte illi inferendum sese instrueret.

Next

/
Thumbnails
Contents