Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR ÉS MÁ1ÍCZIUSRAN, 341 Nulla enim a memoria hominum melior occasio ulciscendarum iniuriarum se diuinitus obtulisse, quam hoc tempore. Quod Maiestatem suam Caesaream, pro Christiani nominis glória et pro fidelium suorum tutela, bonis módis et rationibus aggres­suram sperant et cupiunt, Ubi vero Maiestas sua Caesarea de Nonis vinorum et aliis vinis miserae plebis, quae per domiuos terrestres, quan­tumvis paruo praetio obiecto, auferri solent, occurendum esse censet: Status et Ordines Regni accomodant se ad illum arti­culum publicorum statutorum anni MDL., quem Maiestas sua Caesarea in propositione clementer citat. Hoc humilime peten­tes, ut quod sua Maiestas Caesarea per ipsos seruandum iubet, id ipsum in bonis etiam Perenianis et aliis omnibus, quae nunc nomine Maiestatis suae, per domiuos Camerarios tenen­tur, fieri, neque extra id miserum vulgus impediri permittat. Addendo humiliter hoc quoque, quod si pauperes colonos pro sustentanda familia sua, aut alia necessitate cogente, pecuniam ab aliquo mutuam leuare voluerit,(síc)ut pro ea pecunia tempore vindemiae vinum illi dare debeat, extunc prius dominum ter­restrem superinde certificet. Si dominus terrestris tale mutuum ei non dederit, et deinde colonis pacto quopiam de quantitate vini cum creditore inito, pecuniam ab alio levarit, adveniente vindemia, prius quam Nonis atque Decimis persolutis, dominus terrestris talia vina pro se recipere non possit. Hic vero do­mini Praelati, Barones ac Nobiles, caeterique Status et Ordi­nes Regni Maiestati suae Caesareae humilime significandum ducunt, huiusmodi vinorum prohibitione colonos potissimum Maiestatis suae Caesareae, et deinde ipsos Regnicolas, cum suis colonis, per Cameram Scepusiensem indigne premi et vexari. Quae quidem Camera tempore vindemiae a miseris colonis Maiestatis suae, ultra modum et praeter pietatem ullam, vina ademere consueuit; ita, ut soli oppidani de Be­reghszasz querantur clucenta fere vasa vini ab ipsis esse adempta, praetio nullo soluto. Insuper proliibuit ne vina quo­rumcunque dominorum aut Nobilium interea diuendantur, donec ipsi sua propria, vel quorunclam amicorum aut clien­tum suorum vina, praetextu vinorum Maiestatis suae Caesa­reae, non vendiderint; adeo ut hoc anno saepissime in foro

Next

/
Thumbnails
Contents