Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

328 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS is tud autem frequenter usu veniat, ut Comitatus, Barones et Nobiles in vicinia existentes, et tum pro Regiae ditionis, tum ipsorum etiam propria ac coniugum liberorumque defensione et securitate ad ferendum auxilium requisiti, vel illud detrec­tent, vel saltem minus prompte, quam rei necessitas postulat, praestent, vel etiam periculo necdum cessante recedant; ea autem bostis huius natura ac consuetudo sit, ut in posterum nequaquam meliora speranda, sed potius eaedem irruptiones quotidie timendae sint: Caesarea Regiaque Maiestas necessa­rium existimat, ut huic quoque rei publico regni Decreto pro­uideatur; ac proinde fideles Regni Ordines et Status clemen­ter bortatur, ut rationem ineant, deliberentque de instituendo certo aliquo ordine et modo, quo Maiestatis suae Praefectis et Capitaneis limitaneis vicini Comitatus, Barones et Nobiles, eo casu, quo repentina aliqua necessitas illud exigat, suis paratis auxiliis presto esse, et insurgere teneantur quo sie auxilia illa maiori postbac fide et alacritate, quam kueusque contigit, praestentur, ipsorumque potissimum Regnicolarum ac miserorum subditorum defensioni, saluti et permansioni opportunius efficaciusque consultum esse possit. Praeterea, cum Maiestas eius per prouincias suas Austri­acas certum modum ac ordinem instituerit, quo pro defensione earundem trigesimus, ac necessitate ita postulante deeimus quisque subditus insurgere teneatur, cuius quidem instituti ordinis formula una cum bac Propositione exhibetur; Caesa­rea Regiaque Maiestas fideles Regni buius Status et Ordines clementer bortatur, ut et ipsi de consimili militiae defensiuae ordine, non tamen secundum portas, sed per domos et fumos, in hoc Maiestatis suae Regno instituendo, consultare velint. De conuehendis ad Confinia in usum militum praesidia­riorum victualibus, similiter etiam de vectura bombardarum, aliarumque rerum bellicarum, ac de curruum ad id mittendo­rum numero, Maiestas sua ea seruari vult, quae superiorum, ac nouissimae quoque Diaetae Constitutionibus hac de re ordinata decretaque fuerunt. Tractandum quoque erit in hac Dieta fidelibus' Regni Ordinibus et Statibus de idoneis terminis pro Judiciis Octa­ualibus et aliis celebrandis.

Next

/
Thumbnails
Contents