Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 329 Postremo, cum ad Caesaream Regiamque Maiestatem perlatum sit, in suo isto inclyto Hungáriáé Regno, non solum Sacramentariorum, verum etiam Arrianorum seu Trinitario­rum sectas atque haereses sensim irrepere, extent autem salu­tares Regni constitutiones contra liuiusmodi Sacramentarios et Trinitarios, superioribus annis editae ac promulgatae; Maiestas sua easdem constitutiones, per se quidem ratas et firmas, denuo publico Regnicolarum Decreto renouandas, ac vigore illarum statuendum censet, quod eiusmodi Sacramen­tarii et Trinitarii in suo isto Regno, nequaquam tolorari, eius quoque generis libri a nemine circumferri vei venum exponi debeant; sub poenis in memoratis Regni constitutionibus expressis. Et baec sunt, quae Caesarea Regiaque Maiestas Regni sui Hungáriáé Ordinibus et Statibus, in boc praesenti Con­uentu proponere voluit, eorundem fidelem, bumilem, et quoad fieri poterit, celerem deliberationem ac responsionem expectans. Quod superest, Maiestas sua inclyti Regni priuilegia et consuetudines conseruandi benignam semper curam babitura est. Ac si forte ipsi etiam fideles Ordines et Status alia babe­ant, quae ad Regni commodum et utilitatem pertinere, vei in quibus opportuno remedio opus esse censeant, Maiestas eius se illa clementer audituram, ac de iisdem cum ipsis collatu­ram, tractaturamque, vei alias ita prouisuram offert, uti Cae­sareo Regioque suo muneri ac rerum qualitati consentaneum esse videbitur. De caetero iisdem fidelibus suis Regnicolis gratiam suam Caesaream et Regiam benigne deferens. (Egykorú irat a bécsi udvari kamara levéltárában.) V. 1572. Február 26. Melléklet a királyi előterjesztéshez. A honvédelem szervezése tárgyában készült javaslat. Sacra Romanorum Caesarea ac Regia Maiestas domi­nus noster clementissimus fidelibus suis uniuersis Statibus

Next

/
Thumbnails
Contents