Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR- ÉS JTÁRCZIUSBAIT. 327 distributione magna bactenus confusio extiterit, in illis vero pro rei necessitate ad loca opportuna destinandis baud parum momenti positum sit, Maiestas sua benigne postulat, Maiestati eius liberum relinqui, eosclem pro suo arbitrio, uti pro tuitione Regni et locorum finitimorum commodissimum utilissimumque iudicauerit, distribuere. Sed quia, uti nouissima quoque in Diéta fidelibus Regnico­lis propositum fűit, experientia bactenus docuit, in mittendis et intertenendis istis continuis magnum defectum et confusio­nem interuenire, cum vel nulli, vel minus apti ad militiam mittantur, vel illico reuocentur, vel ex defectu solutionis, vel propter leuitatem clam discedant, atque inde securitati et prouisioni confiniorum non parum periculi accedat: Caesarea Regiaque Maiestas operae pretium duxit, Ordinibus et Stati­bus buius Regni denuo consultandum proponere, quo pacto buic rei opportune prouideri, ac modus inueniri possit, ut deinceps continuae illae copiae in paratis pecuniis ex quolibet Comitatu, secundum connumerationem portarum, soluantur. et a Capitaneis boni milites inde conducantur; ea tamen condi­tione, ut in singulis Comitatibus Yicecomes milites continuos sui Comitatus ipse lustret ac soluat, ne a Capitaneo fraus possit fieri. De quinti cuiuslibet Coloni, nec non singulorum Baro­num et Nobilium, ac ipsorum quoque Dominorum Praelato­rum personali insurrectione, si vel generalis sit expeditio, vel grauis necessitas exigat, eadem nouissima Diéta nonnulla pro­posita fuerunt, quae ad eandem personalem insurrectionem in ordinem redigendam emendandamque pertinere visa sunt; quandoquidem vero ab ea decretum fűit, insurrectionem uni­uersorum Statuum et Ordinum Regni, tam generalis, quam particularis expeditionis tempore, iuxta superiorum Conuen­tuum Constitutiones superinde factas, postulante necessitate, obedienter et sine defectu praestandam esse, Caesarea autem Regiaque Maiestas plane confidit, a fidelibus Regnicolis eidem Decreto, sicuti usus tulerit, obsequenter satisfactum iri, Maie­stas sua nec nunc illud immutandum censet. Attamen cum Turcae bactenus, uti fidelibus Ordinibus et Statibus abunde cognitum est, in ipsis etiam induciis Maiestatis suae ditionem magno subinde numero inuadere ac infestare ausi fuerint,

Next

/
Thumbnails
Contents