Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

322 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS Vicecomites et Capitanei Maiestatis suae illos puniendi autho­ritatem et potestatem habeant, quo vel sic taudem in ordinem redigi, et a solitis latrociniis coerceri possint. De Tributariis, Caesarea Regiaque Maiestas ea quidem firmiter obseruari vult, quae de iisdem superiori conuentu san­cita fuerunt. Quoniam vero ad Maiestatem suam perlatum est, in nonnullis buius sui inclyti Regni locis, non solum miseros colonos, ac subditos, sed ipsos etiam Nobiles, sese sponte ac ultro Turcis in secreto dedere et subiicere, liincque ad tribu­tum quoque iisdem Turcis soluendum se astringere; ea vero res in maximam Maiestatis suae ditionis Regiae diminutionem et detrimentum vergat; e contrario autem bosti suae indies ditionis terminos latius proferendi, sicque paulatim Maiestati suae plura loca, quam antea, feruente bello et aperto Marté factum sit, ansa atque occasio prebeatur; Caesarea Regiaque Maiestas nec istud ullo pacto dissimulandum existimans, Prae­fectis ac Capitaneis suis in confiniis existentibus, serio man­dauit, atque iniunxit, ut omni maiori studio et cura caueant ac probibeant, ne huiusmodi deditionibus spontaneis ulla ratione locus detur, quin potius in eos, qui se eo, quo dictum est modo Turcis dedere ac subiicere ausi fuerint7 seuere ani­madvertant. Qua Maiestatis suae prouisione non obstante, haud abs re, quinimo maximopere necessarium fore censet Maiestas sua, ut in hoc quoque fidelium suorum Regnicolarum Conuentu idonea ac efficax aliqua ratio ineatur, qua liuic malo obuiari queat, ac insuper certa in eos, qui hac in parte deliquerint poena constituatur; ita tamen, ut haec omnia de iis solum intelligantur, qui liucusque Turcis non fuerunt tri­butarii, nam quod ad caeteros attinet, qui iam ab aliquo tem­pore pariter et Maiestati suae et Turcis tributum censusque pendere consueuerunt, Maiestas sua nec nunc quicquam immu­tandum esse iudicat. Praeterea ad Caesaream Regiamque Maiestatem iam ab aliquo tempore frequentes perlatae sunt querelae, quod nonnulli Doraini terrestres, non contenti nonis suis, de medio Colonorum suorum, ex frugibus et vino perceptis, ac aliis pro­uentibus suis ordinariis, quicquid etiam vinorum post solutio­uem nonae et decimae, pro usu domestico, solutione Dicarum

Next

/
Thumbnails
Contents