Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBALÍ. * 323 Regiarum, ac aHorum censuum, vaiiarumque necessitatum, illis sit residium, id omne, quocuuque etiam exiguo pretio obiecto, pro libito suo occupari, ac miseris colonis eripi faciant; quia vero Caesareae Regiaeque Maiestati pium, ac Regio suo officio dignum videtur, ut tanquam summus omnium subditorum defensor et protector, buic quoque malo occurrat, praesertim cum ea de re Antecessoris ac Domini genitoris sui colendissimi, Diui quondam Imperatoris et Regis Ferdinandi etc. Augustissimae memoriae, inelyti istius Regni extet decretum anno quinquagesimo, in publico Ordinuni et Statuum Conuentu promulgatum, quo sancitum fűit, Dominis terrestribus non licere Colonis vina sua auferre, nisi eo pretio soluto, quod liuiusmodi vina aliis vendituri pro iisdeni accipere possent; idcirco aequitati consentaneum, sanciendumque existimat Maiestas sua, ut Decretum istud ab omnibus et singulis Dominis terrestribus inuiolabiliter seruetur; iniunctura etiam Maiestatis suae officialibus serio, ut in eiusdem Dominiis Decreto liuic ipsi quoque se accommodent, ac illud inuiolabiliter seruent. Similiter extant de fodinis minerariis Decreta Serenissimorum quondam Regum Hungáriáé Ludouici, eius nominis primi, anno Millesimo trecentesimo quadragesimo primo, et Matbiae anno Millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto edita, quibus statutum fűit fodinas minerarum, in terris Dominorum et Nobilium inuentas, fisco Regio vendicari posse, si aequiualentia bona, pro bonis illis, in quibus eiusmodi fodinae existerent, a Maiestate Regia conferantur; quae constitutiones multo quidem tempore in usu fuerunt, postmodum vero regnante Serenissimo olim Rege Uladislao diuersa constitutio publico Regnicolarum Decreto superinducta est; nimirum, ut pennissa esset omnibus Dominis et Nobilibus libera cultura fodinarum, in bonis suis babitarum; ita ut saltem urburas debitas ratione fodinarum illarum Dominus et Nobilis fisco persolueret; quoniam vero constat fodinas minerarias omnium fere gentium iure ad solos Principes pertinere, Caesarea Regiaque Maiestas in hac contraria Regnicolarum constitutione statuendum censet, ut priorem illám Serenissimorum Regum Ludouici et Matbiae Constitutionen! restituant, et in pristi-21*