Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

212 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS opera, imperfecta non relinqui, id vero sine colonorum opera fieri non possit, sicnti in proximo etiam conuentu gratuitae operae ad aliquot dies per regnicolas concessae et decretae fuerint, et in futurum etiam, sine illorum et colonorum magno aliquo grauamine praestari bene possint, et merito ultro se ad illarum praestationem pro sua securitate promptos exhibere, ac Maiestatis suae, quam ipsi Ordines et Status regni sciunt tam immensis sumptibus, propter ipsorum et communis patriae permansionem et incolumitatem esse oneratam, et ad tot forti­ficationes paratis pecuniis periiciendas insufficientem, obse­quentissimam et iustissimam rationem habere debeant: cae­sarea regiaque Maiestas sua clementer postulat, ut fideles Status ac Ordines inclyti regni sui Hungáriáé rursus inter se conferant et tractent, cuiusmodi rationem instituendam putent, ut in futurum quoque operae istae colonorum gratuitae, sed maiori dierum numero continuentur. ita scilicet, ut duode­cim diebus sex alii accedant, sicque decem et octo dierum labores gratis praestentur, ad ea loca, quae illis maxime indi­gere videbuntur, secundum dispositionem et distributionem per Maiestatem suam faciendam, ut quae sibi vult reseruatum esse, quod possit huiusmodi operas, pro rei necessitate et tem­poris occasione collocare. Et quanquam Maiestas sua bene est informata, quantos labores et oppressiones fideles sui subditi in partibus Zepu­siensibus propter nouas fortificationes in pluribus locis illic incoeptas proximis annis perpessi sint, propter quam illorum promptitudinem et fidelitatem, quam etiam in reliquis Omni­bus necessitatibus abunde declararunt, merito illis perpetuas gratias habere cupit et aequum esse ducit et vellet in poste­rum illis eo magis ab huiusmodi laboribus parcere; tamen quia communis necessitas id nondum admittit et pleraeque illae fortificationes et labores eo perducti iam sunt, ut non adeo magna opera perfici et absolui possint, confidit sua Maie­stas et benigne eos requirit, quod etiam in posterum suas operas non denegare, sed una cum aliis regnicolis haud diffi­culter praestare, et in animum reuocare, quod confinibus semel recte munitis et prouisis, ipsi et illorum posteri in longos annos securius et tranquillius in sua patria, Deo iuuante

Next

/
Thumbnails
Contents