Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
1569. AUGUSZTUS 'OKTÓBER. 213 viuere et permanere poterunt et quod longioribus et durioribus istis laboribus breui finis futurus sit. Sicuti etiam de aliarum partium regni fidelibus suis subditis, ubi labores fortificationum itidem continuandi vel de íiouo instituendi sunt, Maiestas sua sibi non minus pollicetur eos non adeo difficulter huiusmodi labores subituros et acceleraturos, ut eo citius incoepta opera ad aliquam securitatem et defensionern promoueri et ab bostili periculo assecurari, et ipsi tandem eo securius et eommodius cum liberis et uxoribus in suis domibus permanere et quiescere possint. Idem quoque deliberandum erit de intertenendis alendisque in finitimis locis copiis ac gentibus regni subsidiariis seu auxiliaribus, quae vocantur continuae, iuxta superiorum conuentuum constitutiones; siquidem caes. regiaeque Maiestati suae nimis onerosum foret, quaelibet loca suis stipendiariis militibus firmare ac propriis sumptibus custodire: ubi quidem illud quoque consultari necessarium est, quomodo illi qui huiusmodi continuum subsidium non praestant, et aliis etiam .ansam praebent, id non praestandi atque se ab hac praestatione subtrahendi, quiue sic sunt immorigeri, ut sponte quoque a stationibus et praesidiis, ad quae destinati sunt, aliquando discedant, cum periculo complurium locorum, quae cum e continuis istis auxiliis defendi et custodiri deberent, sine custodia ac praesidio vacua relinquuntur (sic.) Ac insuper cauendum erit, ne ii milites, qui iam in praesidiis locorum finitimorum existunt, inter continuum connumerentur, sed subsidium hoc ex iis constet, qui alias in Maiestatis suae stipendiis non sunt. Et quia experientia hactenus docuit, in mittendis et intertenendis istis continuis, magnum defectum et confusionem interuenire, cum vel nulli vel minus apti ad militiam mittantur, vel illico reuocentur, vel ex defectu solutionis vel propter leuitatem clam discedant, atque inde securitati et prouisioni confiniorum non parum periculi accedat, consultandum etiam Statibus et Ordinibus huius regni proponit caes. regiaque Maiestas et ex sua parte cuperet modum inueniri, ut deinceps continuae in paratis pecuniis ex quolibet comitatu, secundum connumerationem portarum soluerentur, et a capi-