Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

206 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS multiplicibus et grauissimis expensis ac erogationibus onera­tam, atque pene obrutam, adeoque Maiestatis suae aerarium penitus exiuauitum esse; aequum sane ac rationi consenta­neum, quin et summe necessarium est, quod etiam Status et Ordines regni (quibus tamen Maiestas sua, si quo pacto fieri posset, libenter parceret) ob amorem dulcissimae patriae, atque adeo pro sua ac charissimorum coniugum, liberorum, fortunarumque suarum salute ac permansione, quisque pro sua facultate, instar aliorum Maiestatis suae regnorum ac pro­uinciarum, fideliumque subditorum, alacriter in medium cou­tribuant, ut ne ipsi, qui periculo proximi sunt, se suamque incolumitatem atque salutem negligere videantur, ac suo deinde exemplo alii quoque ad contribuendum minus prompti reddantur: maximé cum et duo supremi capitanei regni, cum gentibus suis, nonnisi ex subsidiis Hungaricis soleant et pos­sint teneri. Quocirca sacra caes. regiaque Maiestas a fidelibus Ordi­nibus et Statibus incliti regni huius clementer postulat, ut cum subsidium decretum in proximo Posoniensi conuentu anni sexagesimi septimi ad festum diui Andreae eodem anno efftuxerit. eius subsidii pro integro anno sexagesimo octauo proxime praeterito fiat continuatio, ac deinde in duos annos, inclioando ab initio praesentis anni sexagesimi noni, de singu­lis portis terni quoquo anno floreni constitutis ad exbibendum et praestandum eiusmodi subsidium in singulos annos duobus pro more terminis, et quoquo termino alterutrius anni dimi­diam partem subsidii, in eum annum contribuendi soluendo, nempe singulum florenum cum dimidio, noua connumeratione instituta, numerentur. Et quia, uti proximo etiam conuentu Posoniensi osten­sum fuit, nuper admodum et perniciose inducta est per quos­dam portarum integrarum in medias, tertiarias, quartarias, sextarias atque etiam octonarias diuisio, ad supprimendum diminuendumque subsidium per fideles Status et Ordines Maiestati suae in regni huius conseruationem atque defensio­nem oblatum, sicque in haud leue Maiestatis suae fisci, imo ipsorum quoque regnicolarum, quorum utique interest, etiam fiscum regium integrum et illabefactatum consistere, detri-

Next

/
Thumbnails
Contents