Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

1 5 G 8. AUGUSZTUS—OKTÓBER. 207 meritum excogitata, bacque de re, non obstante prouisione, in eodem nouissimo Posoniensi eonuentu facta, multae querelae ad Maiestatem suam perlatae sunt; ideirco ut deinceps per­nitiosa liaec diuisio tollatur, et quae hactenus saepissime apud iudices depraeliensa est, in iurando, ne quid grauius dicatur, leuitas atque inconsiderantia, qua eiusmodi portarum integra­rum occultatio atque iniqua distinctio, aliorum procul dubio instigatione fieri consueuit, iam tandem cesset, caes. regiaque sua Maiestas clementer petit, et ad euitandas praedictas frau­des et animarum periculum omnino necessarium existimat, quod dicae seu subsidii solutio per portarum saltem integra­rum connumerationem eo pacto fiat, ut quotquot sunt in una villa seu possessione coloni, etiamsi sint mediae, tertiariae aut quartariae, vel etiam sextariae siue octonariae, tamen qui sub­stantiam ad valorem decem florenorum habent et agricultu­ram exercent, soluant integram dicam sine ulla exceptione: inquilini autem, cum borúm duplex sit conditio, ii, qui domus et agros extirpatitios babent, florenum unum (soluant), ab aliis vero, qui in alienis domibus babitant ac victum sibi ex diurno laboré quaerunt, denarii quinquaginta exigantur. Molitores item ac libertini omnes, nec non praediales ecclesiasticarum personarum, dicam soluant iuxta priorum dietarum constitutiones. Sic etiam artifices, siue proprias domos babeant, siue non, nibilominus tamen res ad decem florenorum valorem habentes ad integrae dicae Solutionen!, ut caeteri coloni, com­pellantur. Judaei quoque dicentur, ubicunque et in quorumcunque bonis fuerint reperti. Yalacbi item atque Eutbeni, carbonarii et Easciani, etiamsi domos proprias non babeant, sed tantum in syluis et montibus in casis babitantes non contemnendum pecorum numerum alunt, iuxta conuentus anni sexagesimi tertii consti­tutionem, integram dicam soluant. Exemptiones quae ad pacatiora usque tempóra genera­liter prioribus constitutionibus sunt sublatae, nemini suffra­gentur, quin dicam pro regni necessitate soluat. Siqui vero nouas a caes. regiaque Maiestate sua habeant exemptiones,

Next

/
Thumbnails
Contents