Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
1507. JÚNIUS- ílS JÚLIUSBAN. 127 regni, iuxta benignam postulationem Maiestatis suae constituta sunt, quod scilicet hoc anuo bona coloni et possessiones quoruncumque dominorum et nobilium ita censeantur et dicentur, sicuti dominis eorum terrestribus censum ordinarium soluere consueuerunt. Sed quod Ordines ac Status regni eo nonnihil se grauari putant, quod ii qui non habent integras sessiones sed se tertiarios, quartarios vei tales esse profitentur, secundum replicationem Maiestatis suae iuramento astringantur ad soluendam dicam, iuxta censum ordinarium quem dominis suis terrestribus pendere atque praestare solent ac debent. Equidem Maiestas sua non videt certam rationem et fundamentum cuius causa de hac re conqueri debeant, ideoque Maiestas sua caesarea iterum clementer postulat,ut fideles regnicolae in hoc iuramento tertiariis, quartariis et talibus imponendo, nullám amplius difficultatem faciant, siquidem non deerunt viae, quibus periuria, quorum Ordines mentionem faciunt, praecaueantur. Quae deinde statuuntur de uno nobile exactori dicae sumptu comitatus adhibendo, iuxta articulos anni 1563, ac fíegesto quod habere debet et quae praeterea in articulo continentur ad hoc negocium pertinentia, Maiestati suae clementer probantur. Contentatur etiam Maiestas sua caesarea ac regia, ut adueniente festő natiuitatis beatae Mariae virginis per comites seu vicecomites singulorum comitatuum dicatores ad connumerationem emittantur, et connumerationem modo declarato incipiant. Articulus de puniendis iis, qui quoquo modo contumaciter connumerationi ipsi ausi fuerint contrauenire, recte conscriptus esse videtur. Quod autem in sequenti articulo statuitur, ne vicecomites aut ulli alii salariumsuum inscio et inuito dicatore ex dica colonorum suorum aut aliorum excipiant, id recte se habet, et mandabit Maiestas sua camerae, ut per dicatores ipsos curet sine diuturniore mora, iis quibus opus est de salario satisfieri, iuxta constitutiones dietae anno millesimo quingentesimo et quinquagesimo celebratae, quarum constitutionum operae pretium est in hoc articulo expressis verbis mentionem fieri.