Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

128 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS Sed quod hoc loco Ordines repetunt, ut pecunia illa, quam nounulli ex dominis et nobilibus capitaneis Maiestatis suae in usus bellicos mutuo dedisse perhibentur, ex hac dica non modo per cameram sed dicatores quoque persoluantur ; existimat caes. et regia Maiestas aequum esse, ut iis, qui pecu­nias istas mutuo dederunt, satisfiat. et ut eiusmodi credita capi­taneis detraliantur atque defalcentur. Sed opus erit, ut credi­tores literas quas habent obligationis producant coram noua camera Cassouiensi, quod ubi factum fuerit, Maiestas sua caes., accepta tali informatione, clementer curabit, quicquid in usum et commodum ipsiusmet caes. ac regiae Maiestatis mutuo fuisse dátum liquido comperietur, persolui atque restitui. Porro, ut nuper Maiestas sua caes. regiaque sese benigne obtulit, prouidebitur, ne dicatores pro schedis siue quietantiis quicquam exigant, sed solo suo stipendio contententur. et ceteri etiam abusus aboleantur, qui in articulo desuper edito com­memorantur. De soluenda per molitores et artifices ac Yalachos et Ruthenos dica, caes. regiaque Maiestas etiamnum approbat constitutionem a regnicolis factam, excepta distinctione moli­torum, ubi Maiestas sua adhuc censet saltem aequalitatis ser­uandae causa, quod molitores non habentes etiam domos in ordine sessionum, dum tamen ex suis molis non minorum fruc­tum capiunt, quam coloni ex suis sessionibus, dicam soluant; dabitur tamen dicatoribus informatio, ut in hoc eum quem decet pro sua integritate modum seruent; ita ut nemo praeter rationem et aequitatem praegrauetur. De exemptione eorum qui in extremis Croatiae coníiniis, ultra fluuium Colapim, in comitatibus Zagrabiensi et Crisiensi manent, adhuc existimat Maiestas sua superuacaneum esse hoc loco quicquam super eo statuere, quandoquidem de illo­rum exemptione in eo conuentu qui celebrabitur in Sclauonia commodius tractari poterit. Deinde probat etiam caes. Maiestas sua articulum, qui concernit exactionem lucri camerae, eo modo quo positum est. Ideni sentit Maiestas sua de restantiarum ab anno 1559. debitarum exactione.

Next

/
Thumbnails
Contents