Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

124 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS Quod vero spectat ad quaerelam fidelium regni colarum in superioribus regni partibus, de interdicta venditione vini, quod cuique etiam in suis propriis vineis provenit, absque li­centia administratoris prouentuum Maiestatis sua 3, qui pro singulis vasis senos Üorenos prius solitus sit exigere, ac de prohibita vini educillatione in propriis etiam bonis; jam antea signiíicavit eaesarea regiaque Maiestas huiusmodi prohibitio­nem, propter euidentes et urgentes causas, atque necessitate ipsa temporis ac rerum bellicarum postulante, fuisse introduc­tam sed de senorum istorum florenorum exactione in singula vasa bucusque Maiestas sua et camera nihil intellexit, nisi quod superiore anno per Maiestatem suam decretum fűit, ut de singu­lis vini vasis de quibus antea quinquageni denarii capiebantur? deinceps fiorenus unus in tricesimam exigeretur. Quod si tamen nominabuntur ii, a quibus, ultra iam dictum Maiestatis suae decretum talis exaetio facta fűit, Maiestas sua, ut iustum est prouidebit, et interim abusum istum, praeter Maiestatis suae et camerae scitum introductum, statim abrogari mandabit. Caeterum quod Ordines ac Status regni statuerunt, ut quieunque posthac domos et bona eorum, qui dietae intererunt, inuaserint, aut alia violentiarum genera sub diéta eis intule­rint, notam infidelitatis incuri'ant: id caesareae quoque ac re­giae Maiestati suae clementer probatur. Quod praeterea Ordines ac Status regni humiliter sup­plicant, ut dignetur Maiestas sua eaesarea ac regia fideles suos tarn dominos et nobiles quam liberas montanasque civitates, tam in praemissis, quam in aliis antiquis libertatibus benigne conseruare ; tum etiam clementer cauere, ne deinceps e cancel­laria germanica in Hungáriám expediantur aliqua mandata quae sunt contraria non modo litteris cancellariae Hungaricae, sed etiam antiquae regni libertati; caes. regiaque sua Maie­stas huius quoque humillimae supplicationis fidelium suorum gratiose recordabitur, neque enim unquam in animum induxif libertates fidelium suorum regnicolarum ulla in re diminuere et labefactare, sed potius cogitat eas tueri, conseruare et ma­nutenere. Et curabit etiam ut litterae illae, quae expediendae erunt ex aula Maiestatis suae ad Hungáriám, in negoeiis iura et libertates regni pure et simpliciter concernentibus, non

Next

/
Thumbnails
Contents