Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

1567. JUNXUS- ÉS JUL1USBAN. 125 aliunde quam ex Hungarica cancellaria expediantur, et ut eius­modi litterae ab omnibus cum debita reuerentia recipiantur. De eo vero quod conqueruntur nobiles comitatus Lipto­uiensis sese, quum in proprio suo territorio nouas fodinas in­ceperunt, per officiales quosdam Maiestatis suae, contra regni libertatem, indebite turbari ac molestari; Maiestas sua caesa­rea ab illis ofíicialibus informationem capiet, atque desuper id quod iuri et aequitati consonum fuerit, statuet. Postremo cum insuper etiam Ordines ac Status humili­ter conquesti sint contra certos capitaneos confiniorum et gen­tium Maiestatis suae, praesertim in partibus superioribus, super eo quod ab illis constituti sint certi iudices bellici qui non tantum casus in castris et exercitu contingentes diiudicare soleant, sed etiam bona et iura nobilium possessionaria pro­pria auctoritate adiudicare et lata utcunque sententia aliis pra eter viam antiquae consuetudinis et iurium regni, attribuere audeant; in eo itidem prouidebit caes. regiaque sua Maiestas ita, ut ne fidelibus regnicolis iusta conquerendi causa relin­quatur. Etbaec quidem sunt, quae Maiestas sua caesarea ac re­gia super responso Ordinum ac Statuum huius inclyti regni gratiose replicanda duxit, et coníidit eosdem Ordines ac Sta­tus iis omnibus obedienter acquieturos et satisfacturos esse; id quod Maiestas sua erga illos omni caesarea regiaque gratia sua affatim recognoscet. Hátirat: Sacrae caesareae Maiestatis replica ad responsum Ordi­num ac Statuum regni Hungáriáé, oblata eisdem die 2. Jullii 1567. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.) V. 1567. Július. Miksa király válasza a pozsonyi országgyűlés második fel­terjesztésére. Cum sacra Romanorum imperatoria ac Hungáriáé et Bobemiae etc. regia Maiestas, dominus noster clementissimus, visis et discussis articulis, quos fideles Ordines ac Status buius

Next

/
Thumbnails
Contents