Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

1567. JUNXUS- ÉS JUL1USBAN. 121 iuramento, probantur Maiestati suae caesareae ac regiae ea, quae per roguicolas constituta fueruut. Quia tamcn articulus iste, qui liac de re conscriptus est, solummodo procuratores internos in lioc scilicet regno Hungáriáé commorantes tangit, Maiestas sua caesarea ceuset insuper statuendum, ut cum ii qui fueruut collusionis alicuius conuicti, poenae aucariorum subiiciantur, externi quoque qui in foro spirituali et seculari causas simplicium agentes multas collusiones et nundinationes^ privati lucri et commodi gratia, instituere perhibentur, poenam aucariorum extra hoc regnum non formidantes, si beneficiati sunt, ammissione beneficii puniantur, et perpetuis carceribus, tamquam falsarii et periurii, mancipentur. Exequutiones iudiciorum valde necessarias esse caes. re­giaque Maiestas non ignorat, ideoque kumillimam Ordinum ac Statuum supplicationem haud grauatim admittit, nec impedit quominus exequutiones eo modo, qui a fidelibus suis regnicolis in lioc articulo proponitur, tani contra Maiestatis suae colonos, quam alios quoscimque ad finem deducantur. Quod vero Ordines ac Status regni ulterius supplicant, ut Maiestas sua caes. regiaque dignetur auertendis violentiis et insolentiis capitaneorum et militum quorumcimque tam Hungáriáé quam Sclavoniae prouidere, et de bis qui liic sunt praesentes statim iudicium facere, illudque exequi, alios vero absentes illico buc vocare et pro demerito punire: Maiestas sua caes. ac regia, quae ex buiusmodi repetitione oblatarum sibi nuper ab ipsis regnicolis grauaminum et querelarum rur­sus maximum dolorem percepit, omnino studebit bis incommo­dis et malis idoneum et opportunum aliquod remedium adbi­bere. Itaque, accepta informatione ab ipsis Ordinibus Statibus­que petita, sese desuper clemeníer resoluet, atque in bac parte prouidebit et statuet id, quod rationi et aequitati ac iustitiae consentaneum fore iudicauerit. Eritque Maiestati suae dein­ceps quoque curae, ut eosdem fideles suos non solum aduersus impetum et inuasionem bostilem, quantum ipsa vigilantia et sedulitate sua assequi poterit, protegat, secl etiam ab amicorum, nempe capitaneorum et militum caesareae ac regiae Maiesta­tis suae iniuriis atque oppressionibus tueatur. Et quia insuper Status et Ordines statuerunt. ut nemo

Next

/
Thumbnails
Contents