Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

122 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS capitaneorum vei in Hungaria vei Sclauonia plagiarios siue ítascianos siue alios de Turcica societate suspectos homines, sub nota infidelitatis tenere vei tueri audeat, et si qui contra­rium fecerint, ut caesarea Maiestas adempto ab illis officio grauiter in eos animaduerti faciat, caesarea regiaque Maies­tas hac etiam in parte caesareo regioque officio suo non deerit, atque iam antea semel atque iterum in iis mandatis, quae Ma­iestas sua caesarea superioribus diebus super obseruatione iu­duciarum cum Turcis factarum passim ad omnia confinia de­dit, capitaneis ipsis expresse et firmissime interdicit, ne tales bomines plagiarios, siue Hascianos, siue alios tenere, alere, fa­uere et receptare praesumant; quinimo boc ipsum illis denuo et iteratis mandatis serio interdicet, et si quando compererit aliquem illorum Maiestatis suae mandatis non paruisse, in eum Maiestas sua caesarea pro demerito grauiter animadvertet. Supplicant etiam Ordines ac Status regni, ut caesarea regiaque sua Maiestas dignetur beneficia ecclesiastica, prae­posituras tarn reguläres quam irreguläres et conuentus atque abbatias vacantes, partim in manibus capitaneorum Maiestatis suae, qui bona ad eas pertinentia diuersis personis inscripse­runt, partim in aliorum saecularium liominum manibus exi­stentes, personis idoneis conferre, ne illis per saeculares des­truetis priuilegia regnicolarum amittantur et exequutiones suo modo perfici nequeant. De eo sane ac de aliis, quae in hoc ar­ticulo continentur, utputa de restitutione cum bonorum eccle­siasticorum, per capitaneos impignoratorum, tum rerum ar­gentearum et aliarum mobilium ecclesiis pertinentium, item de compellendis praelatis ad beneficiorum onera subeunda, et impignoratione seu venditione bonorum ecclesiasticorum prohibenda: Maiestas sua caesarea, quando in specie nomina­buntur homines illi saeculares, qui talia bona in manibus ha­buerint, atque etiam praelati, qui vel onera beneficiorum subire noluerint, vel bona ecclesiarum impignorauerint seu vendide­rint, accedente verbo et consilio fidelium consiliariorum suorum Hungarorum, ita prouidebit, quod Ordines et Status non habi­turi sint iustam et legitimam conquerendi causam. De supplicatione Ordinum ac Statuum inelyti huius Huugariae regni oblata, in gratiam et commendationem pro

Next

/
Thumbnails
Contents