Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
120 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS emanati obseruentur; benigne tarnen petit, si forte quando generalem aut particularem aliquam insurrectionem euenir-e, et suam caes. Maiestatem personaliter ei non interesse contingeret, ut fideles Status et Ordines nibilominus, prouti eodem proxime praeterito anno 1566. per ipsos decretum ac obedienter praestitum est, imposterum quoque in gratiam suae caes. Maiestatem et pro suo ac patriae ipsorum commodo, denique uxorum, liberorum et bonorum suorum conseruatione eodem modo unanimiter insurgere et proficisci non grauentur, sicuti boc ipsum etiam ab aliis regnis ac prouintiis Maiestatis suae decretum esse dignoscitur. Porro probatur quoque caes. ac regiae Maiestati suae constitutio et decretum fidelium suorum regnicolarum, tani de de terminis iudiciorum celebrandorum ecclesiasticorum et sae cularium in Hungaria et Sclauonia, quam de loco ad ea designato. ita tarnen ut in bis judiciis intelligantur esse excepta bona quondam regis Joannis; quinimo nec in caeteris, quae in hoc ipso articulo videntur esse constituta, Maiestas sua caesarea regiaque nullám facit difficultatem, nisi quod Maiestati suae hoc loco considerandum occurrit, ex quo Status et Ordines regni, deficientibus ob penuriam e numero praelatorum ac baronum, tot personis, quot superioris anni conventu fuerunt designatae, iudieiis et appellationum reuisioni ex ordine minorum praelaturarum et magnatum dignitate baronatus non fruentium, personas idoneas et iuris peritas deligendum et adhibendum statuant; postulat proinde sacra caes. Maiestas, ut personarum ex utroque ordine iudicii, adhibendorum delectum ipsimet ordines iam statim faciant, et expresse nominatas articulis praesentis conuentus inserant, ne deineeps exceptioni contra aliquem, sine approbatione et consensu regnicolarum iudiciis adhibitum, locus esse possit. Quantum ad salaria praelatorum ac baronum assesorumque ordinaria, Maiestas sua caesarea ac regia deineeps quoquea persolui iubebit, sicuti etiam antehac semper soluta fuisse Maiestas sua intellexit. Verum in reuisionibus causarum extraordinariarum non meminit Maiestas sua caesarea ulla unquam salaria data fuisse. De vitanda collusione procuratorum, exigendoque ab eis