Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
102 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS superioris quoque dietae puncia, sacrae Maiestati vestrae caesareae per nos humillime suggesta, diligenti ruminatione examinaremus, ea ipsa articulatim in considerationem vocauimus, animaduertimusque praeter subsidii contributionem caeteris negotiis íiscum proprie attingentibus, fere nibil a nobis in praesentia adiici posse, dummodo illa per regnicolas sic fuissent agitata et deliberata, prout necessitas et commodum fisci sacrae Maiestatis flagitabat. Verum quia non pauca stúdiósé, ut arbitramur, omissa, multa etiam, quae conclusa fuerunt, ad nulluni effectum adbuc deducta sunt, visum nobis summisse est, superiorum propositionum puncta pleraque Statibus regni denuo inculcanda bumillime repetere, eaque buc asscribere. Sed quia contributionis subsidii primo loco mentio facienda est, de ea prius opinionem nostram summissam referemus, atque ita cleinde fisci negocia subiiciemus. Quod itaque ad subsidium a regnicolis iam postulandum, arbitramur in toto regno esse neminem, cui praeter alios mmensos sumptus in solutionem praesidiorum finitimorum 7locorum expositos, generalis grauissimaque expeditio, anno superiori pro vindicando et in libertatem asserendo a Turcica tyrannide oppresso boc regno, per sacram Maiestatem vestram caesaream flagrantissimo studio suscepta, et impendiis propemodum infinitis administrata, non sit notissima; et bostibus Cbristiani nominis etiam nunc in regno passim grassantibus eandem belli continuandi et praesidiorum in castris finitimis sustentandi necessitatem sacrae Maiestati vestrae caesareae imponi omnibus palam est. Quorum omnium consideratione, licet reliquiae regni inexplicabilibus calamitatibus per bostes, tam per Turcas videlicet quam Tartaros praegrauatae, et ab exercitu quoque sacrae Maiestatis vestrae caes. plerisque in locis pene exbaustae sint, rebus tarnen in tanto periculo constitutis et ad excidium extremum inclinatis, regnicolas propriam suam coniugum et liberorum salutem, patriaeque permansionem promouere, grauissimamque impendiorum molem, quam Maiestas vestra bucusque sustinuit et adliuc sustinet, pro sua quemque facultate subsidii alicuius collatione subleuare conuenit. Propterea licet sumptuum Maiestatis vestrae caesareae ratio contributionem longe maiorem,